Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Vīcēsimum Prīmum
Stultē interrogātur magister ā quōdam discipulō dē eō, quod palam dictum est. Exemplum est puerīlis imprūdentiae, ut discant adulēscentēs ad verba doctōris attentiōrēs esse.
Persōnae:
Gregārius, Praeceptor.
Gregārius, Praeceptor.
Gregārius
Praeceptor, quid reddēmus crās māne?
Praeceptor
Hodiē māne palam dīxī ante scholae missiōnem.
Gregārius
At ego nōn affuī, praeceptor.
Praeceptor
Rogā igitur condiscipulōs: nam sī velint singulī mē interrogāre dē rēbus ā mē palam dictīs, quaesō, quandō fīnis erit? Itaque fac sīs posthāc prūdentior.
Gregārius
Cūrābō prō vīribus.
Praeceptor
Sed tū ubi erās?
Gregārius
Prōdieram.
Praeceptor
Quid prōdierās?
Gregārius
Ut cūrārem negōtium aliquod, dē quō pater ad mē scrīpserat.
Praeceptor
Ā quō petīvistī veniam?
Gregārius
Ab hypodidascalō.
Praeceptor
Cūr nōn ā mē potius?
Gregārius
Quia erās occupātus.
Praeceptor
Quid agēbam?
Gregārius
Alloquēbāris in āreā quōsdam virōs honōrātōs, quī tē conventum vēnerant.
Praeceptor
Abī, nunc recordor.
Ēlocūtiō
- Ante missiōnem scholae.
- Post missiōnem scholae.
- Interrogātus dē rēbus palam ā mē dictīs.
- Quandō erit fīnis nūgārum tuārum?
- Pater ad mē scrīpsit dē multīs rēbus.
- Scrībere angustē ... lātē ... diffūsē ... raptim ...
- Alloquī virōs honōrātōs ... clam.
- Clandestīna inter sē habent colloquia.
- Venīre conventum aliquem.
- Convenīre optimē cum aliquō.