Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Duodēquadrāgēsimum
Dē puerō contrā vetitum praeceptōris in forō dulciola emente.
Persōnae:
Robertus, Benedictus.
Robertus, Benedictus.
Robertus
Unde venīs?
Benedictus
Ā forō.
Robertus
Quis tē illūc mīserat?
Benedictus
Māter.
Robertus
Quid ēgistī in forō?
Benedictus
Ēmī dulciola.
Robertus
Nescīs nōs vetitōs esse emere dulciola aliqua?
Benedictus
Quis hōc ignōrat? nam dictum est palam in aulā.
Robertus
Quī igitur ausus es emere dulciola?
Benedictus
Māter dedit mihi nummum, ut mihi emerem in merendam. Quid malī fēcī, sī pāruī mātrī?
Ēlocūtiō
- Veniō ā forō pīscātōriō.
- Vetitī sunt discipulī lūdere ā māne usque ad vesperam.
- Palam dīcere ... clam ... in aurem.
- Quī ausus es emere vīnum, cum vetitum sit nōs emere vīnum?
- Quid malī fēcī?
- Quid commīsī, commeruī?
- Pārēre parentibus ... magistrātuī; pārēre temporī ... pārēre necessitātī.