Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Trīcēsimum Septimum

Dē carnium differentiā et beneficiōrum dīvīnōrum agnitiōne. Mendācium vītandum est. Chrīstus vēritās. Chrīstiānī sunt fīliī Deī et Chrīstī frātrēs. Cāritās in pauperēs.

Persōnae:
Aurēlius, Augustīnus.
Aurēlius
Quid māter dedit tibi in merendam?
Augustīnus
Vidē.
Aurēlius
Carō est: sed quaenam?
Augustīnus
Būbula.
Aurēlius
Quaerō utrum recēns, an salsa?
Augustīnus
Est būbula salīta.
Aurēlius
Utrum pinguis, an macra?
Augustīnus
Ēhō, ineptē, nōnne vidēs macram esse?
Aurēlius
Annōn māvīs esse vītulīnam aut vervēcīnam?
Augustīnus
Utraque bona est: sed in omnī genere sapit mihi haedīna, praesertim assa.
Aurēlius
Hem, dēlicātē puer, iamne palātum tam doctum habēs?
Augustīnus
Dīcō ut sentiō, nōn enim est mentiendum.
Aurēlius
Absint ā nōbīs mendācia. Sumus enim fīliī Deī, et Chrīstī frātrēs, quī est ipse vēritās, ut ipse dē sē loquēns testātur.
Augustīnus
Sed ad rem. Suillā quoque vēscor libenter, modicō sale aspersā et bene coctā.
Aurēlius
Ō mīrificam Deī grātiam, quī dat nōbīs tot obsōniōrum genera et tam bona!
Augustīnus
Quot putās esse hāc in urbe pauperēs, quī sōlō pāne hordeāceō victitant, neque tamen ad satūritātem?
Aurēlius
Nōn dubitō quīn multī sint, in tantā praesertim annōnae cāritāte.
Augustīnus
Itaque nōs in tantā bonārum rērum cōpiā, quantās Deō grātiās agere dēbēmus? quās laudēs illī dīcere?
Aurēlius
Eius igitur beneficia magnificē ubīque praedīcēmus: atque interim precēmur, ut pauperum suōrum miserēātur inopiae.
Augustīnus
Utinam ipse animōs nostrōs suō Spīritū ad eam rem penitus afficiat.
Aurēlius
Ita precor.

Ēlocūtiō