Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quīntum Decimum
Richardus ā Rogēriō eunte domum petit, ut sibi ūvās afferat. Exemplum puerīlis dēsīderiī.
Persōnae:
Richardus, Rogērius.
Richardus, Rogērius.
Richardus
Siste parumper gradum, Rogērī, quō properās?
Rogērius
Rēctā domum.
Richardus
Quid eō?
Rogērius
Māter vult mē paucīs convenīre.
Richardus
Nescīs quam ob rem?
Rogērius
Nesciō, nisi forte, ut vestīmenta hiberna mihi facienda cūret.
Richardus
Hōc est vērīsimile: iam enim īnstat hiems.
Rogērius
Iam vīsa sunt gelicidia, et glaciēs etiam alicubī.
Richardus
Hīs diēbus vīdī in forō montānōs quōsdam, quī dīcēbant māgnam vim nivium dēcidisse superiōre hebdomadā, cum hīc intereā lentās pluviās tantum vidērēmus.
Rogērius
Ego quoque id ipsum audīvī domī nostrae ex rūsticīs, quī trīticum nōbīs advēxerant. Sed cōgor abrumpere sermōnem, nē mihi īrāscātur māter.
Richardus
Sed heus tū, mī Rogērī, affer mihi domō aliquot ūvās: nam amplissima fuit vōbīs vīndēmia.
Rogērius
Afferam, ut spērō, utrīque nostrum affātim: nisi quid forte māter īrāta est mihi.
Richardus
Istud āvertat Deus!
Ēlocūtiō
- Sistere gradum.
- Properāre domum.
- Convenīre aliquem paucīs.
- Convenīre sibi; mōrēs nostrī conveniunt; ita inter nōs convēnit.
- Convenīre dē pretiō; nōn convenit tibi.
- Māter cūrābit mihi facienda vestīmenta hiberna.
- Māter dedit vestīmenta mea sartōrī resarcienda.
- Id quod tū narrās, nōn vidētur vērīsimile.
- Hiems īnstat.
- Gelicidia iam vīsa sunt.
- Glaciēs lūbrica ... glaciēs crepitat, vidētur rumpī, glaciēs nūllīs incumbit sustentāculīs, nūllīs fulta est trabibus.
- Māgna vīs nivium dēcidit.
- Omnia nive tēcta sunt.
- Audīvī ex rūsticīs.
- Advehere trīticum.
- Cōgor abrumpere sermōnem.
- Abrumpere patientiam.
- Vereor, nē māter īrāscātur mihi.
- Petrus mihi vehementer īrātus est; graviter in mē commōtus est; mihi īnfēnsus est.
- Afferre ūvās aliquot domō.
- Rūsticīs hōc autumnō amplissima fuit vīndēmia.
- Afferre affātim.
- Deus āvertat istud.