Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Trīcēsimum Secundum

Dē iīs, quae in oculōs incidunt. Amīcus amīcō, nūllā spē mercēdis adductus, opitulātur. Oculus membrum inter exteriōra nōbīs cārissimum. Zachariae locus dē pūpillā oculī. Experientia, locus oblīquē notātus. Iocandum interdum, modō cum frūctū.

Persōnae:
Geōrgius, Aegidius.
Geōrgius
Obsecro tē, Aegidī, dā mihi operam paulisper.
Aegidius
Quid hōc est?
Geōrgius
Nesciō quid incidit mihi in oculum, quod mē habet valdē male.
Aegidius
In utrum oculum incidit?
Geōrgius
In dextrum.
Aegidius
Vīs īnspiciam?
Geōrgius
Īnspice, precor tē.
Aegidius
Aperī, quantum potes: ac tenē immōbilem.
Geōrgius
Nōn queō ā nictū continēre.
Aegidius
Manē, egomet tenēbō sinistrā manū.
Geōrgius
Ecquid vidēs?
Aegidius
Videō aliquid minūtum.
Geōrgius
Exime, quaesō, sī potes.
Aegidius
Quīn iam exēmī.
Geōrgius
Ō factum bene! Quid est?
Aegidius
Cerne tū ipse.
Geōrgius
Est mīca pulveris.
Aegidius
Et quidem ūsque adeō pusilla, ut vix cernī possit.
Geōrgius
Vidē, quantum dolōris afferat oculīs rēs tam exigua.
Aegidius
Haud mīrum quidem. Nūllum enim ē membrīs exteriōribus oculō tenerius esse dīcitur. Inde etiam fit, ut experiāmur nihil esse nōbīs cārius.
Geōrgius
Hōc Deus approbat, cum dē suā in nōs cāritāte loquēns apud Zachariam C. 2,8. sīc ait: Quī vōs tangit, tangit pūpillam oculī meī.
Aegidius
Ō immēnsam Deī bonitātem, quī nōs tantopere cārōs habet!
Geōrgius
Num mihi rubet oculus?
Aegidius
Aliquantulum, nempē quia fricuistī.
Geōrgius
Crēdin' tū adhūc mihi dolēre?
Aegidius
Quidnī crēdam, quī totiēs tālem molestiam sum expertus?
Geōrgius
Experientia est rērum magistra.
Aegidius
Ita vulgō dīcitur.
Geōrgius
Quid pretiī dabō istī medicō prō labōre?
Aegidius
Quantum pāctī sumus.
Geōrgius
Brevis est conclūsiō: ergō nihil, sed tamen habeō tibi grātiam: atque utinam dētur referendae locus.
Aegidius
Quīn potius āvertat Deus.
Geōrgius
Bene corrēxistī, dīxeram imprūdenter, at sine dolō.
Aegidius
Sīc accēpī: sed interim iocārī licet, praesertim, ut in linguā latīnā nōs exerceāmus. Intereā valē.
Geōrgius
Valē, Aegidī cārissimē.

Ēlocūtiō