Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Trīcēsimum Prīmum

Olerum quōrundam nōmina enumerantur. Morētum Vergiliānum. Laetitia ob rem culīnāriam. Ā puerō frūctūs et olera carnibus praeferuntur. Studiōsīs satis sit modicum alimentum. Parentēs aegrē ferunt, nisi fīliōs in scholā bene cūrātōs vident. Mātrum indulgentia. Parentum amor in līberōs nōn facile immūtātur.

Persōnae:
Theodōrus, Venantius.
Theodōrus
Ubi fuistī hodiē post prandium?
Venantius
In hortō praeceptōris.
Theodōrus
Quid illūc ierās?
Venantius
Ille mē mīserat petītum olera.
Theodōrus
Quae tandem olera collēgistī?
Venantius
Vix enumerāre possum omnia.
Theodōrus
Saltem quae occurrent memoriae.
Venantius
Sed cūr istud quaerīs?
Theodōrus
Ut interim recordēmur aliqua rērum nōmina, quae parvulī didicimus.
Venantius
Pulchra est exercitātiō, praesertim cum aliquid nōbīs suppetat ōtiī. Audī igitur: collēgī allia, serpyllum, porrōs, cēpās, nasturtium, cumīnum, fēniculum, thymum, amarācum, hyssōpum, apium, salviam, saturēiam.
Theodōrus
Herbae sunt olentēs, quās adhūc enumerāstī.
Venantius
Sīc īnstituī, memoriae grātiā.
Theodōrus
Perge porrō.
Venantius
Paucae quidem restant, ut bēta, cichōrium, lactūca, oxalis, crūca, brassica, portulāca: plūrēs nōn occurrunt.
Theodōrus
Quī potuistī tot meminisse?
Venantius
Praeceptor mihi dederat scrīptum catalogum.
Theodōrus
Et novērās omnēs?
Venantius
Noveram: aliōquī eum interrogāvī.
Theodōrus
At ego nōn nōvī omnēs, quamvīs nōmina didicerim.
Venantius
Ego tibi plūrēs etiam dēmonstrābō, cum licēbit nōbīs in hortum īre.
Theodōrus
Multumne attulisti?
Venantius
Plēnum calathum.
Theodōrus
Sed dē singulīs quantum?
Venantius
Nimis es cūriōsus: quid vīs? dē singulīs attulī quantum opus fuit.
Theodōrus
Quamquam cūriōsus tibi videor, tamen hōc mihi velim respondeās: Scīn' tū, in quem ūsum praeceptor tot olerum genera cūret apparanda?
Venantius
Partim ut iūs bene condiātur, partim ut minūtal ex oleribus fīat.
Theodōrus
Quam bene cōnsulit nōbīs!
Venantius
Optimē, sed tamen ea nōn est causa praecipua.
Theodōrus
Quaenam igitur?
Venantius
Lēgistīne umquam morētum Vergiliī?
Theodōrus
Carmen equidem lēgī: sed morētum numquam ēdī nec vīdī, quod sciam.
Venantius
At vidēbis, spērō. Nam praeceptor uxōrem docuit cōnficere: et illa cōnfēcit ex eius praescrīptō.
Theodōrus
An appōnētur nōbīs aliquid in cēnam bonī?
Venantius
Saltem iūs carnium pingue, bene condītum, carnēs optimae, et minūtal ex oleribus.
Theodōrus
Unde scīs ista?
Venantius
Omnia vīdī in culīnā, cum iussus sim adiuvāre, praecipuē in meīs oleribus repūrgandīs.
Theodōrus
Quid morētum? nōn saltem gustābimus?
Venantius
Immō dābitur nōbīs: nam cōnfectum est quod satis sit omnibus.
Theodōrus
Ista mihi sapiunt magis, praesertim aestāte, quam carnēs ipsae, aut pisciculī.
Venantius
Optāverim profectō ut serventur carnēs in hiemem, et ut tōtā aestāte olera et frūctūs ēsitēmus.
Theodōrus
Atquī, ut accēpī, ista minus alunt.
Venantius
Id ego audīvī quoque aliquotiēs: sed quid opus est tantō studiōsīs alimentō?
Theodōrus
Nōn tantō, fateor, sī tamen parentēs nōs vidērent pallidōs et macilentōs, statim eius reī culpam assignārent praeceptōrī: nōnne sīc est?
Venantius
Nōn est dubium: sed quid agās? Parentēs, praecipuē mātrēs, nōbīs indulgent nimium.
Theodōrus
Vēra quidem dīcis: sed tū interim mātris indulgentiā libenter fruerīs.
Venantius
Quasi vērō tū minus.
Theodōrus
Nē mentiar, quod tibi ādscrībō, in mē quoque frequenter experior.
Venantius
Nōn possumus parentum ergā nōs affectum, nisi nostrīs vitiīs, immūtāre, tantum caveāmus eōrum abūtī benevolentiā: sed imprīmīs laudēmus illum Patrem nostrum benīgnissimum, quī nōbīs tālēs parentēs dedit.
Theodōrus
Ista libēns audiō; sed nōs hōra vocat.
Venantius
Age, fīnem impōnāmus.

Ēlocūtiō