Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Trīcēsimum Tertium

Reprehenditur neglegentia in cultū corporis. Excūsātur ā penūriā reī nummāriae. Verēcundia in petendō. Mediocritās et modus. Verēcundia ubi sit ūtendum. Hominum societās. Abūsus in rēbus. Hortātiō ad petendam fīdūciam. Exemplum admoītiōnis līberae inter familiārēs.

Persōnae:
Vincentius, Alexander.
Vincentius
Dēmīror tuam neglegentiam.
Alexander
Quā in rē tandem?
Vincentius
Quod tē nōn cūrās dīligentius.
Alexander
Ego vērō mē cūrō fortasse nimis. Satis edō, bibō, dormiō, quae est Deī ergā mē benīgnitās: praetereā pectō capillum, lavō manūs, faciem, dentēs, oculōs, et haec māne praecipuē, quīn etiam, cum tempus postulat, corpus exerceō, relaxō animum, et lūdō cum cēterīs, quid vīs amplius?
Vincentius
Mittāmus ista, nōn ea sunt, quae in tē reprehendō.
Alexander
Quid igitur?
Vincentius
Circumspice vestīmenta tua ā calce ad verticem: nihil integrum inveniēs, omnia sunt lacera et obsolēta, ista profectō nēquāquam vestrum genus decent; sī saltem cūrārēs vestitum tuum sarciendum, aut quōquō modō īnstaurandum.
Alexander
Loqueris tū quidem, quae libeant: quod sī parentēs habērēs tam procul remōtōs, fortasse nōn essēs ēlēgantior. Sī mihi pecūnia suppeteret, nōn paterer mē ūsque adeō pannōsum esse.
Vincentius
Nec ideō tamen carēs neglegentiā. Cūr enim nōn petis aliunde mūtuō?
Alexander
Unde petam?
Vincentius
Sī nōn aliunde: certē ā praeceptōre possīs.
Alexander
Quid sī dare nōlit?
Vincentius
Nēminī dēnegat ex discipulīs domesticīs: sī quidem videt opus esse.
Alexander
Id ego nōn ignōrō: sed sum verēcundior, quam ut audeam ex eō petere.
Vincentius
Ah! rūsticus est iste pudor.
Alexander
Malō tamen verēcundus esse quam impudēns.
Vincentius
Verēcundia, ut dīxit quīdam, est bonum in adulēscente sīgnum: sed ubīque adhibenda est mediocritās.
Alexander
Ego eō sum ingeniō, ut semper verear offendere quempiam.
Vincentius
Ingenium laudō: sed est modus in rēbus. Nam ille offendendī metus habēre locum dēbet in rēbus malīs, aut certē indecōrīs: hīc vērō nihil tāle videō. Est enim ūsitātum in hominum societāte, ut aliī aliōrum operā indigeant: Quis igitur mihi vitiō dabit, sī quid ab amīcīs aut commodātō petam, aut mūtuō?
Alexander
Nēmō reprehendet, nisi forte rēbus eiusmodī abūtī velīs.
Vincentius
Tū vērō, quantum ego tē nōvī, abūtī nōlīs.
Alexander
Apage istum abūsum.
Vincentius
Quid ergō iam obstat, quō minus petās, praesertim ab homine facillimō, tuīque, ut appāret, amantissimō.
Alexander
Age, petam: sed per epistulam, quam ut reddās, tibi dabō.
Vincentius
Reddam profectō libentissimē, tēque illī commendābō dīligenter.
Alexander
Equidem nōn parvam tibi grātiam habeō, quod mē tantī fēcerīs, ut ad hanc fīdūciam sīs hortātus.
Vincentius
Nunc restat, ut scrībās, quam dīcis epistulam, reliqua mihi committās.
Alexander
Bene vertat Deus, quod coepimus.
Vincentius
Nē dubitāverīs: rēs prosperē succēdet.

Ēlocūtiō