Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Trīcēsimum Quārtum

Baptista domum sē nōn ante dīcit itūrum, quam Deō vīsum fuerit: aut ipse ā patre arcessātur. Parentibus mōs gerendus est. Sermōnēs nostrī nōn dēbent esse īnfrūctuōsī. Exemplum oboedientis fīliī.

Persōnae:
Aegidius, Baptista.
Aegidius
Quandō vīs abīre domum?
Baptista
Nesciō. Ubi Deō vīsum fuerit, id enim pendet ex voluntāte eius, nōn meā.
Aegidius
Quid sī tē arcessat pater?
Baptista
Tunc intellegam Deum sīc velle, ideōque parēbō.
Aegidius
Quid sī alia fuerit Deī, alia patris tuī voluntās?
Baptista
Dē hōc nōn est meum disputāre; sed, ut cōnfīdō, pater nōn temerē mē arcesset.
Aegidius
Ego quoque nōn aliter sentiō: sed voluī tantisper tēcum fābulārī.
Baptista
Gaudeō hunc nostrum sermōnem nōn fuisse fābulōsum.
Aegidius
Utinam in scholīs frequentiōrēs essent sermōnēs eiusmodī.
Baptista
Tum erunt, cum Deus ipse puerōrum animōs timōre suī affēcerit.
Aegidius
Ergō precēmur eum, ut id brevī contingat.

Ēlocūtiō