Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Ūndecimum

Mārcus officium petit ā Methodiō: hic occupātiōnem causātus bellē dēnegat. Alter nōn urget ulterius. Exemplum modestiae, tum in petendō, tum in dēnegandō.

Persōnae:
Mārcus, Methodius.
Mārcus
Vīsne mihi dēscrībere praelēctiōnem?
Methodius
Cūr nōn habēs?
Mārcus
Quia herī fuī occupātus.
Methodius
Accipe meum librum et dēscrībe.
Mārcus
Nōn ignōrās mē lentius scrībere: et tū citius tōtum dēscrīpserīs quam ego quattuor aut quīnque versiculōs.
Methodius
Quaere tibi alium scrīptōrem: nunc ego tibi nōn possum dare operam.
Mārcus
Cūr nōn?
Methodius
Est mihi aliud negōtium, īdemque pernecessārium.
Mārcus
Nōlō tē urgēre, nec possum quidem: sed saltem commoda tuum librum chartāceum.
Methodius
Accipe: ūtere ut libet, modo nē abūtāre.
Mārcus
Nihil est, quod vereāris.

Ēlocūtiō