Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Duodecimum
Ab amīcō petitur aliquid operae: prōmittitur per opportūnitātem. Exemplum amīcī officiōsī.
Persōnae:
Nicolāus, Robertus.
Nicolāus, Robertus.
Nicolāus
Cūr nōn scrībis?
Robertus
Quia nōn libet.
Nicolāus
Atquī praeceptor iusserat.
Robertus
Sciō: sed est mihi aliquid legendum prius, praetereā nihil habeō, quod nunc scrībam.
Nicolāus
Ō sī vellēs mihi scrībere!
Robertus
Quidnam?
Nicolāus
Sunt mihi dēscrībenda dictāta praeceptōris.
Robertus
Quae dictāta?
Nicolāus
In Cicerōnis epistulās.
Robertus
Libenter dēscrībam tibi: sed exspectā fēriārum diem proximum.
Nicolāus
Exspectābō igitur: sed nōlī mē fallere, quaesō.
Robertus
Nec sciēns, nec volēns fallam.
Ēlocūtiō
- Nōn libet mihi nunc scrībere.
- Nōn licet mihi.
- Praeceptor iussit nōs omnēs scrībere ... quidquid praeceptor iussit, faciendum.
- Nōn habeō nunc quod scrībam.
- Est mihi aliquid legendum, scrībendum.
- Scrībere, cōnscrībere, scrīptīs mandāre, litterīs prōdere, litterārum monumentīs mandāre, litterīs cōnsecrāre, scrīptum relinquere.
- Scrībere aliquid carmine, metrīs, versibus.
- Scrībere solūtā ōrātiōne, prōsā.
- Dēscrībere dictāta praeceptōris in Cicerōnis epistulās.
- Hōc scrīpsit Cicerō ... hōc Cicerō scrīptum relīquit, in scrīptīs relīquit.
- Exspectāre diem fēriārum; fēriae Nātālis Dominī; diēs fēriātus.
- Nōlī mē fallere quaesō.
- Nec sciēns nec volēns, fallam tē.