Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Tertium Decimum
Officium prōmittitur amīcī absentis nōmine.
Persōnae:
Norbertus, Lūdovīcus.
Norbertus, Lūdovīcus.
Norbertus
Quandō reditūrus est Basilius?
Lūdovīcus
Nōn certō sciō, fortasse diē crāstinō: sed cūr hōc quaeris?
Norbertus
Quia sēcum abstulit catalogum: et praeceptor īrāscitur, sī nēmō est, quī recitet.
Lūdovīcus
Relinque mihi istam cūram: habeō catalogī exemplum.
Norbertus
Recitābis igitur?
Lūdovīcus
Recitābō.
Norbertus
Bene faciēs: et noster Basilius refert grātiam, sī quā sē offerat occāsiō.
Ēlocūtiō
- Quandō reditūrus est Philippus? ... diē crāstinō, perendiē; grātiā Deī clēmenter aspīrante, Deō dante, Chrīstō favente, sī Deō placet.
- Cūr quaeris hōc? ... rogāre prō salūte alicuius.
- Auferre aliquid sēcum ... auferre inter manūs ... ē cōnspectū.
- Aufer tē domum.
- Quod differtur, nōn aufertur.
- Īrāscī alicui ... nihil commīsī, cūr mihi īrāscāris?
- Īrāscī, indignārī, suscēnsēre, īrā commovērī, incendī.
- Est, quod tibi īrāscar, suscēnseam.
- Recitāre catalogum.
- Hanc cūram relinquam patrī meō.
- Recitāre praelēctiōnem, citrā festīnātiōnem, clārā et dīstinctā vōce.
- Referre grātiam alicui.
- Sī quā occāsiō offeret sē, dabit, dābitur; sī fortūna fert, occāsiōnem attulerit, praebuerit.