Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quārtum

Dēsidērius et Dionȳsius colloquuntur dē mātrimōniō. Adulēscēns doctus et bene mōrātus. Puella bene īnstitūta. Exemplum prosperī coniugiī.

Persōnae:
Dēsidērius, Dionȳsius.
Dēsidērius
Euge, audīvī sorōrem tuam nūpsisse.
Dionȳsius
Vērum audīstī.
Dēsidērius
Quis est marītus eius?
Dionȳsius
Quīdam cīvis Lugdūnēnsis, honestīs parentibus progenitus.
Dēsidērius
Estne dīves?
Dionȳsius
Tālis habētur: sed tamen pater meus haec longē plūris facit: prīmum, quod ille sit bene mōrātus adulēscēns: deinde, quod nōn sōlum doctissimus, sed etiam bonārum litterārum amantissimus: dēnique, quod vērus Deī cultor et Chrīstiānae religiōnis summus observātor.
Dēsidērius
Mihi narrās egregiōs adulēscentis titulōs. Ō fēlīcem sorōrem tuam, quae Deī beneficiō tālem virum nacta est!
Dionȳsius
Fēlīcem sānē nōn abs rē dīxerīs: modo bonum illud perpetuō sīc agnōscat, ut semper meminerit ex Deī bonitāte profectum esse, ob idque immortālēs agat eīdem grātiās.
Dēsidērius
Crēdō id eam factūram.
Dionȳsius
Ita spērō quidem, sīc enim ā parentibus semper īnstitūta est in doctrīnā Chrīstiānā. Sed mē iam aliō revocant domestica negōtia. Ergō valē, mī Dēsidērī.
Dēsidērius
Tū quoque bene valē, suāvissime Dionȳsī.
Dionȳsius
Quid vīs?
Dēsidērius
Ut verbīs meīs dīcās salūtem plūrimam tuīs omnibus, praecipuē patrī mātrīque, et ipsī novae nuptae: mēque eī grātulārī faustum illud coniugium.
Dionȳsius
Ego vērō id faciam, et quidem libentissimē.

Ēlocūtiō