Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quīntum
Doctī adulēscentis colloquium cum puerō quī mediōcriter prōfēcit. Admonitio ad praestandam mūtuam opem. Precātio. Quid puerīs agendum cum māne surrēxerint. Deus agnōscendus est adiūtor. Spēs certa in Deō posita nēminem frūstrātur. Philosophī ēthinicī multa verbō dīvīnō cōnsentānea dīxērunt.
Persōnae:
Eduārdus, Albertus.
Eduārdus, Albertus.
Eduārdus
Quotā hōrā surrēxistī hodiē?
Albertus
Paulō ante quīntam.
Eduārdus
Quis tē expergefēcit?
Albertus
Nēmō.
Eduārdus
An cēterī iam surrēxerant?
Albertus
Nōndum.
Eduārdus
Nōn iistī eōs excitātum?
Albertus
Nōn iī.
Eduārdus
Quam ob rem?
Albertus
Nesciō, nisi quia nōn putābam illud ad mē pertinēre.
Eduārdus
An nōn tē illī excitant interdum?
Albertus
Immō saepissimē.
Eduārdus
Dēbuistī igitur similiter facere.
Albertus
Dēbuī, fateor.
Eduārdus
Mementō igitur ut posthāc faciās.
Albertus
Faciam, Deō iuvante.
Eduārdus
Sed tū quid fēcistī, cum surrēxistī ē lectō?
Albertus
Prīmum flexīs genibus precātus sum Patrem caelestem nōmine Fīliī eius Dominī nostrī Iēsū Chrīstī.
Eduārdus
Factum bene, quid posteā?
Albertus
Deinde ōrnāvī mē, et cūrāvī corpus mediōcriter, ut Chrīstiānum decet: postrēmō ad cotīdiāna studia mē rettulī.
Eduārdus
Sī pergēs sīc facere, nē dubitāverīs, quīn Deus tua iuvet studia.
Albertus
Adhūc mē semper iūvit, quae est eius bēnignitās, nec mē, ut spērō, derelinquet.
Eduārdus
Rēctē loqueris: nec ille spem tuam frūstrābitur.
Albertus
Annō superiōre didicī in Catōne: «Spem retinē, spēs ūna hominem nec morte relinquit».
Eduārdus
Quod retinuistī, bene fēcistī: est enim ēgregia sententia et homine Chrīstiānō digna.
Albertus
Atquī auctor eius librī nōn fuit Chrīstiānus.
Eduārdus
Nōn fuit, certa rēs est.
Albertus
Unde igitur sūmpsit tot pulchrās sententiās?
Eduārdus
Maximē ex philosophīs ēthinicīs. Nam et ipsī dīvīnō spīritū illūminātī, plūrima dīxērunt, quae sunt verbō Deī cōnsentānea: quod tū quoque vidēre aliquandō poteris, sī litterārum studium prōsequēre.
Albertus
Ego prōsequar, ut spērō, dummodo ipse Deus det patrī meō vītam longiōrem.
Eduārdus
Precāre dīligenter et ex animō, ut hōc contingat.
Albertus
Cotīdiē id precor saepe.
Eduārdus
Det tibi Dominus Deus in omnī opere bonō persevērantiam.
Albertus
Quod mihi optās, īdem tibi precor: et grātiās agō, quod mē tam frāternē monuistī.
Ēlocūtiō
- Ego surrēxī paulō ante quīntam, sed contubernālis meus hōrā septimā.
- Expergefacere aliquem: excitāre aliquem ē somnō vel somnō.
- Experrēctus ... expergefactus.
- Pater nōndum surrēxit, cubitū, ē strātō, ē lectō.
- Multō ante lūcem surrēxit, antevertit sōlis ortum, summō māne surrēxit, prīmō dīlūculō.
- Dare sīgnum surgendī.
- Quīn surgis?
- Surgere sellā, ā sellā, ā mēnsā surgere.
- Ībō excitātum Paulum.
- Illud ad mē pertinet.
- Illī excitant mē interdum ē somnō.
- Fac similiter. Tū quoque fac simile, sīc ars dēlūditur arte.
- Flectere genū, inclīnāre utrumque genū.
- Decet Chrīstiānōs precārī Patrem caelestem coniūnctīs manibus, suspicientēs in caelum.
- Frūstrārī spem alicuius; fidēs eius nōs est frūstrāta.
- Spēs mē frūstrāta est; frūstrātus sum meā spē, dēceptus sum meā spē.
- Retinēre spem.
- Sententia homine Chrīstiānō digna.
- Haec sententia ex philosophīs ēthinicīs dēsūmpta est.
- Cōnsentāneum est verbō Deī; vēritātī cōnsentāneum.
- Prōsequī studium litterārum.
- Precārī ex animō.
- Cum attentissimā cōgitātiōne.
- Citrā festīnātiōnem ... distinctē.
- Quod mihi optās, īdem precor tibi.