Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Tertium
Duō ad tōnsōrem euntēs colloquuntur. Nēmō gaudet sē adīrī intempestīvē.
Persōnae:
Conrādus, Gregōrius.
Conrādus, Gregōrius.
Conrādus
Quōnam īs tam celeriter?
Gregōrius
Ad tōnsōrem.
Conrādus
Ego quoque ūnā tēcum.
Gregōrius
Rogāstī veniam?
Conrādus
Nōn rogāvī: sed tantisper exspectā mē, dum eō rogātum.
Gregōrius
Festīnā igitur.
Conrādus
Mox redībō. Rediī: eāmus nunc iam.
Gregōrius
Quō vultū tē praeceptor excēpit?
Conrādus
Hilārī sānē.
Gregōrius
Eōdem mē quoque accēperat.
Conrādus
Nōn solet īrāscī nōbīs, nisi eum adeāmus intempestīvē.
Gregōrius
Quōtusquisque id nōn aegrē fert?
Conrādus
Etiam nōs, quī adulēscentēs sumus, saepius īrāscimur condiscipulīs, cum studia nostra, quantulācumque sunt, interpellant. Sed iam dēsināmus: optimē tōnsōrem ante officīnam videō.
Gregōrius
Euge, nūllī sunt igitur exspectantēs: ita fiet, ut minus diū morēmur.
Ēlocūtiō
- Quōnam īs tam celeriter? Quō properās?
- Ad tōnsōrem, habitantem in forō frūmentāriō.
- Rogāre veniam dēlictī.
- Praeceptor excēpit Bernārdum vultū hilārī.
- Īrāscī alicui ... vereor, nē paedagōgus īrāscātur mihi.
- Adīre aliquem intempestīvē.
- Aegrē ferre aliquid.
- Interpellāre studia alicuius.
- Videō tōnsōrem ante officīnam.
- Ante officīnam librāriam.
- Morārī, remorārī, cūnctārī, moram trahere, moram facere, prōdūcere, interpōnere moram.
- In mē nōn erit mora; ego nōn erō in morā. Per mē nūlla erit mora.
- Remorārī aliquem ... afferre alicui moram.
- Exspectāre aliquem, manēre aliquem, praestolārī; exspectā mē hīc tantisper, dum redeam.