Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum Secundum

Doctrīna puerīs maximē necessāria. Dē fugiendā vidēlicet prāvōrum cōnsuētūdine, et maximē impōstōrum. Exemplum amīcī fidī in dandō cōnsiliō.

Persōnae:
Carolus, Dēsidērius.
Carolus
Nōnne meministī praeceptōrem tam saepe monēre nōs dē fugiendīs sodālibus prāvīs?
Dēsidērius
Ego vērō probē meminī.
Carolus
Tamen alicubi satis neglegenter ūteris eius monitīs.
Dēsidērius
In quō videor tibi ea neglegere?
Carolus
Dīcam tibi, sī modo attentē audiās.
Dēsidērius
Dīc obsecro: audiam attentissimē.
Carolus
Numquam vīs cavēre ab illō impōstōre, corruptōre, homine fraudulentō?
Dēsidērius
Cūr caveam?
Carolus
Nē illīus contāgiōne dēprāvēris. Nostī enim eum esse pessimum.
Dēsidērius
Atquī nōn sponte sequor: ad mē accurrit undique.
Carolus
Nīmīrum quia nōvit tē habēre quod dēs, et dare libenter ac saepe.
Dēsidērius
Quid igitur mihi faciendum suādēs?
Carolus
Dīc semel et seriō et quasi animō īrātō: Quid vīs, amīce? Cūr mē ubīque sequeris? Omnēs clāmitant tē esse pessimum, et ideō sodālēs tuī esse nōlunt. Proinde ōmitte mē posthāc quaesō: nē, tuā causā, virgīs palam caedar.
Dēsidērius
Quid sī velit aliquid contrā respondēre?
Carolus
Abrumpe illī sermōnem, tēque recipe celeriter.
Dēsidērius
Agō tibi grātiās, quod mē tam fidēliter monueris.

Ēlocūtiō