Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum Tertium
Quīdam, quod āfuerit, quaerit ex condiscipulō, quid āctum sit in auditōriō.
Persōnae:
Dominicus, Ennius.
Dominicus, Ennius.
Dominicus
Quid āctum est in auditōriō hōrā tertiā?
Ennius
Tractātae sunt ōrātiōnis partēs ex praelēctiōne.
Dominicus
Nihilne amplius?
Ennius
Dīxissem, nisi mē interpellāssēs.
Dominicus
Errāvī: perge.
Ennius
Posteā dictāvit praeceptor argūmentum vernāculum, hodiē vertendum.
Dominicus
Quandō reddendum?
Ennius
Crās merīdiē.
Dominicus
Iamne vertistī?
Ennius
Utcumque.
Dominicus
Dictā mihi, quaesō, vernāculum.
Ennius
Excipe, festīnā; nam dēbeō scrībere aliquid.
Ēlocūtiō
- Quid āctum est in scholā quīntā hōrā prīmā? Grammatica tractāta est ā praeceptōre.
- Interpellāre aliquem.
- Interpellāre, interturbāre loquentem, interrumpere sermōnem alicuius.
- Errāre, esse in errōre, versārī in errōre, hallūcinārī, exorbitāre.
- Errāre tōtō caelō, tōtā viā, aberrāre ā scōpō.
- Errāre hūmānum est. Quandōque bonus dormitat Homērus.
- Hem lapsus sum ... ; dēpōnere errōrem.
- Dictāre argūmentum vernāculum.
- Vertere vernāculum in latīnum.
- Iam convertī argūmentum meum in latīnum ... mox reddam.
- Reddere sententiam sententiā, verbum verbō.
- Dictā mihi quaesō vernāculum.
- Excipere-scrībere; excipere ōsculō aliquem ... brāchiīs ... tē exceptō.
- Excipite exercitium.
- Festīnāre, properāre. Nōn possum assequī praeceptōrem dictantem.