Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum Quārtum

Puer cēnātus praelēctiōnem repetit. Ā cēnā nōn statim studendum. Praelēctiōnēs saepius legendō facile ēdīscuntur.

Persōnae:
Erasmus, Ferdinandus.
Erasmus
Quō properās?
Ferdinandus
Eō cēnātum: quid tū?
Erasmus
Iam cēnāvī.
Ferdinandus
Quotā hōrā?
Erasmus
Septimā, ut ferē solēmus.
Ferdinandus
Quid nunc agēs?
Erasmus
Repetam aliquid eōrum, quae reddere dēbēmus crāstinō diē.
Ferdinandus
Ego didicī ex paedagōgō meō nōn esse tam citō ā cibō studendum.
Erasmus
Istud ego quoque didicī, sed nōlō nunc ēdīscere.
Ferdinandus
Quid ergō faciēs?
Erasmus
Ego quasi animī causā, praelēctiōnem particulātim aliquotiēs legam et relegam.
Ferdinandus
Quid tum?
Erasmus
Ita paulātim fiet, ut sine cūrā, sine taediō, sine molestiā bonam partem praelēctiōnis ēdīscam.
Ferdinandus
Ista nōn satis intellegō, et certē vidēris mihi suprā aetātem sapere.
Erasmus
Nōn est rēs adeō difficilis, quīn tē docēre possem, nisi ad cēnam properārēs.
Ferdinandus
Dē cēnā in tempore admonēs: ego igitur eius causā mē domum recipiō. Valē.
Erasmus
Dūcat tē Deus et redūcat.

Ēlocūtiō