Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum Quīntum

Ferdinandus cōnferre studet dē ōrātiōne sacrā: Geōrgius recūsat atque offenditur. Exemplum in mōrum dissimilitūdine.

Persōnae:
Ferdinandus, Geōrgius.
Ferdinandus
Hodiē tē nōn vīdī in ōrātiōne sacrā: quid hoc sibi vult?
Geōrgius
Quid sibi velit nesciō: ego tamen interfuī.
Ferdinandus
Narrā mihi, quae mandāstī memoriae.
Geōrgius
Nōn est tuum ā mē ratiōnem exigere.
Ferdinandus
Ego quidem nōn exigō: vērum id rogō, ut memoriae causā cōnferāmus ūnā.
Geōrgius
Malim nunc sōlus recordārī. Audiēs mē, sī vīs, cum praeceptor ante prandium nōs interrogābit.
Ferdinandus
Quid malī erit, sī nunc inter nōs eā dē rē cōnferāmus?
Geōrgius
Nihil malī erit, fateor: sed nōn mihi libet.
Ferdinandus
Tua igitur tē libīdō regit.
Geōrgius
Ōmitte mē: cūr molestus es?
Ferdinandus
Ōmittō sānē, sed audī ūnum verbum. Nōn decet condiscipulum esse tam morōsum.
Geōrgius
Nec condiscipulum decet esse tam molestum.

Ēlocūtiō