Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum Sextum

Gregōrius Hugōnem ad repetendam praelēctiōnem invītat. Exemplum dīligentiae in studiō.

Persōnae:
Gregōrius, Hugō.
Gregōrius
Fēcistīne officium tuum?
Hugō
Quā in rē?
Gregōrius
In repetendā praelēctiōne.
Hugō
Nihil adhūc repetīvī.
Gregōrius
Quid causae fuit?
Hugō
Exspectābam, dum redīret compar meus.
Gregōrius
Quō ille iit?
Hugō
Domum.
Gregōrius
Quid eō?
Hugō
Petītum merendam.
Gregōrius
Quid sī redībit sērius?
Hugō
Nesciō: fierī potest.
Gregōrius
Vīs intereā mēcum repetere.
Hugō
Equidem nōn recūsō.
Gregōrius
Sēcēdāmus igitur, nē quis molestus sit nōbīs.
Hugō
Profectō bene monēs: nēmō studēre potest in tantō ambulātōrum strepitū et clāmōre.
Gregōrius
Aspice illīc locum remōtissimum, ubi nūllī sunt ambulantēs.
Hugō
Eāmus illūc.

Ēlocūtiō