Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum Septimum
Praemiī parvitās contemnitur ā sordidō. Praemium nōn lucrī, sed honōris causā dātur.
Persōnae:
Henrīcus, Iōsēphus.
Henrīcus, Iōsēphus.
Henrīcus
Quī sunt victōrēs hāc hebdomadā?
Iōsēphus
Ubi erās, cum ratiōnēs redderentur?
Henrīcus
Arcessītus ā patre fueram: sed quī sunt victōrēs? dīc sodēs.
Iōsēphus
Geōrgius et ego.
Henrīcus
Iamne habuistis praemium?
Iōsēphus
Habuimus.
Henrīcus
Quodnam?
Iōsēphus
Duodēnās iuglandēs.
Henrīcus
Huī? quāle praemium!
Iōsēphus
Ehō inepte, aestimās ergō praemium ex reī pretiō?
Henrīcus
Hīc nihil aliud videō aestimandum.
Iōsēphus
Sordidus es: quī lucrō sīc inhiās. Nōn meministī verbōrum praeceptōris?
Henrīcus
Quōrum?
Iōsēphus
Nōn lucrī, sed honōris causā dātur praemium.
Henrīcus
Nunc reminīscor, quasi per nebulam; posthāc erō dīligentior.
Iōsēphus
Sīc tandem sapiēs.
Ēlocūtiō
- Vincentī praemia dantur.
- Frātrēs tuī praeteritā hebdomadā fuērunt victōrēs.
- Reddere ratiōnem.
- Arcessere aliquem.
- Ībō arcessītum illum.
- Nōlō id malum, quod vītārī potest, ultrō arcessere.
- Praemiī locō accēpit frāter tuus trēs iuglandēs.
- Locō corōnae ... pecūniae.
- Aestimāre praemium ex reī pretiō.
- Homō sordidus.
- Inhiāre lucrō.
- Meminisse alicuius reī.
- Meminī hoc audīre, vel audīsse.
- Illīus diēī probē meminī ... illum diem memoriā teneō.
- Nōn lucrī causā, sed ad fallendum taedium temporis lūsī.
- Reminīscor quasi per nebulam.
- Posthāc erimus dīligentiōrēs.