Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Duodētrīcēsimum

Omnis victōria, nisi ad Deī glōriam referātur, mera est vānitās: Victōriā modestī adulēscentēs rēctē ūtuntur: stultī contrā faciunt. Cūriōsitās. Discipulīs tria potissimum cūranda. Sine Deō nihil fit bonī. Spīritus dīvīnus in nōbīs operātur. Omne bonum ā Deō esse cōnfitendum est. Deus auctor fideī, īdem et persevērantiae. Spēs bona. Adulēscentium ingenuōrum cōnsēnsiō in bonum.

Persōnae:
Iacōbus, Leō.
Iacōbus
Valdē mīror, cūr hodiē māne nōn affuerīs.
Leō
Quid mīrāris tantopere? Nihil hīc est novī: multī absunt cotīdiē, immō ferē hōrīs singulīs.
Iacōbus
Atquī victōria tibi erat in manibus.
Leō
Quid ego cūrō? eiusmodī victōria, ut bene dīcēbat quīdam, nihil aliud est quam brevis glōria.
Iacōbus
Sed interim modestī adulēscentēs hinc ad studia magis incenduntur, nec tamen inānī glōriā tumēscunt: sed ad honōrem Deī referunt, quidquid inde laudis accesserit.
Leō
Istud certē rārō contingit. Plūrēs enim sunt, quī victōriīs abūtantur ad prīvātam glōriam, quam quī dīvīnī honōris ratiōnem habeant.
Iacōbus
Verīsimile dīcis.
Leō
Immō vērissimum.
Iacōbus
Sed velim mihi dīcās, cūr affuerīs.
Leō
Scrīpsī ad patrem litterās.
Iacōbus
Cuius nōmine?
Leō
Mātris.
Iacōbus
Dictāvitne tibi ipsa?
Leō
Quid scrīpsissem, nisi dictāsset?
Iacōbus
Quid continēbant litterae?
Leō
Longum esset tibi narrāre.
Iacōbus
Saltem dīc eārum argūmentum.
Leō
Varium erat et multiplex, et quid tua, quaesō, scīre refert?
Iacōbus
Nihil.
Leō
Cūr ergō tam avidē quaeris?
Iacōbus
Animī causā, ut ferē cūriōsī sumus novī aliquid audiendī.
Leō
Ō quam garris: omitte mē.
Iacōbus
Auscultā paucīs.
Leō
Age auscultō, loquere quid velīs.
Iacōbus
Scīre cupiō, ubi sit pater tuus.
Leō
Quasi vērō nesciās.
Iacōbus
Unde scīrem?
Leō
Cum tibi sit nōtissimus, et cum sīmus vīcīnī, nōn putāvī tē ignōrāre.
Iacōbus
Dīc tandem, quaesō.
Leō
Est Līpsiae.
Iacōbus
Quandō est profectus?
Leō
Abhīnc diēs quattuor.
Iacōbus
Quid illīc agit?
Leō
Negōtiātur.
Iacōbus
Quandō reditūrus est?
Leō
Fīnītō mercātū.
Iacōbus
Ad quod tempus fīniētur?
Leō
Rogā mercātōrēs, nōn est meum cūrāre tālia.
Iacōbus
Quid igitur cūrās?
Leō
Ut Deum timeam, parentibus oboediam, bonās artēs cum pietāte discam.
Iacōbus
Nē tū magnificē loqueris: Sed dīc mihi sēriō, potesne rēs tantās efficere?
Leō
Egone istud mihi assūmō? Quīn potius fateor, nē incipere quidem penēs mē esse.
Iacōbus
Quid ergō dē tē fiet?
Leō
Deus ipse Spīritū suō in mē operābitur.
Iacōbus
Optimē sentis: nihil ex tē praetereā requīrēbam.
Leō
Beneficiō Deī, cui acceptum referō, quidquid inest in mē bonī.
Iacōbus
Istud rēctē et laudō equidem: nē tibi videar nihil aliud quam garrīre.
Leō
Cum illud dīcerem, iocābar sānē.
Iacōbus
Ego sīc accēpī, sed tū, ut coepistī, perge dīscere, et sapere.
Leō
Quī mihi dedit fidem, īdem, ut spērō, persevērantiam dabit.
Iacōbus
Bene spērās: et ego īdem spērō tēcum. Itaque pergāmus vīvere nōs coniūnctissimē, ut adhūc fēcimus.
Leō
Per mē quidem nōn stābit, nisi ope dīvīnā prōrsus erō dēstitūtus.
Iacōbus
Avertat ipse Deus! sed audīn' tū horologium? in ipsō tempore sermōnem fīnīvimus.

Ēlocūtiō