Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Ūndētrīcēsimum
Latīnus sermō colloquiīs exercitur. Colloquiōrum māteria. Ōtiōsus sermō quī sit. Docilitās.
Persōnae:
Ludovīcus, Methōdius.
Ludovīcus, Methōdius.
Ludovīcus
Unde redis?
Methōdius
Forīs.
Ludovīcus
Cūr exierās?
Methōdius
Redditum epistulam.
Ludovīcus
Quālis est caelī faciēs?
Methōdius
Nebulōsa.
Ludovīcus
An regelat?
Methōdius
Sīc resolvitur gelū, ut nivēs omnīnō līquēscant.
Ludovīcus
Etiamne pluit?
Methōdius
Sēnsī aliquid supernē dēstillāre.
Ludovīcus
Fortasse in trānsitū ē stillicīdiō tēctī.
Methōdius
Immō ē nūbibus, sciō: quod sī nōn crēdis, vidē tū ipse.
Ludovīcus
Quasi ego tibi nōn crēdam in rē tantillā.
Methōdius
Cūr igitur dubitāre vidēbāris?
Ludovīcus
Ut plūribus verbīs tēcum fābulārer.
Methōdius
Quōrsum id pertinet?
Ludovīcus
Ad latīnum sermōnem exercendum.
Methōdius
Sed interim saepe ōtiōsa verba dīcimus, ā quibus omnīnō, ut abstineāmus, Chrīstus praecipit.
Ludovīcus
Tōtā errās viā in praeceptī intellēctū.
Methōdius
Cūr istud dīcis?
Ludovīcus
Quia nōn est ōtiōsus sermō, quī ad aliquam īnstitūtiōnem refertur, praesertim ubi agitur dē bonīs et honestīs rēbus, quālia sunt Deī opera in rēbus nātūrālibus.
Methōdius
Vidēris mihi rēctē sentīre: proinde facile tibi assentior.
Ludovīcus
Sed haec hāctenus, īnstat nōbīs aliud negōtium.
Methōdius
Age, dēsināmus.
Ēlocūtiō
- Redīre, revertī, repetere iter, reflectere iter.
- Praeceptor, licetne mihi exīre redditum ūrīnam?
- Praeceptor, licetne mihi exīre peractum requisīta nātūrae? salvō honōre, salvā veniā.
- Quālis est caelī faciēs?
- Pluit, caelum minātur pluviam, imminet pluvia.
- Caelum nūllīs nūbibus obductum est ... satis serēnum est.
- Regelat. Nix līquēscit.
- Omnia congelēscunt, costrīnguntur gelū.
- Frīgus vehemēns, intēnsum, horrendum est.
- Omnia nive tēcta.
- Nix duōs pedēs alta iacet.
- Nūllī spīrant ventī.
- Ventus paulō mītior factus est.
- In trānsitū.
- Ē stillicīdiō tēctī dēstillāvit mihi aliquid in caput.
- Crēdere alicuī.
- Crēdere in Deum.
- Crēdere sē alicuī.
- Vīsus est dubitāre.
- Vidēminī nōbīs dubitāre dē hāc rē.
- Fābulārī cum aliquō verbīs plūribus.
- Exercēre sermōnem latīnum.
- Dīcere verba ōtiōsa.
- Abstinēre rē aliquā, et ab aliquā rē.
- Abstinēre iurgiīs ... abstinēre ā iurgiīs, lītibus et ā lītibus.
- Abstinēre vīnō.
- Abstinēre manūs ab aliēnīs.
- Tōtā viā errāre.
- Referre ad īnstitūtiōnem aliquid.
- Reddenda nōbīs aliquandō ratiō dē quōvīs verbō ōtiōsō.
- Vidēris mihi rēctē sentīre.
- Assentīrī alicuī.
- Īnstat nōbīs aliud negōtium.
- Īnstō interdum īdem quod īnsistō, ut: rēctam īnstās viam, id est, īnsistis vel ingressus es viam rēctam: interdum īdem quod imminēre vel propinquum esse.