Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Trīcēsimum

Martīnus et Nicolāus iocantēs sē exercent in ūsū et syntaxī huius nōminis: domus; et obiter alia simul tractant. Sine Deī voluntāte nihil fit.

Persōnae:
Martīnus, Nicolāus.
Martīnus
Quod est tibi domicilium?
Nicolāus
Paterna domus.
Martīnus
Unde nunc venīs?
Nicolāus
Domō.
Martīnus
Ubi cēnābis?
Nicolāus
Domī vestrae, ut spērō.
Martīnus
Quī scīs?
Nicolāus
Pater ipse tuus hodiē mē invītāvit.
Martīnus
Ubi illum vīdistī?
Nicolāus
Domī Geōrgiī.
Martīnus
Quod illīc erat tibi negōtium?
Nicolāus
Pater mē mīserat nūntiātum aliquid.
Martīnus
Scīre etiam velim, ubi sīs cubitūrus?
Nicolāus
Domī frātris.
Martīnus
Quid habēs negōtiī cum frātre tuō?
Nicolāus
Dīxit sorōrī nostrae sē velle convenīre mē ōtiōsē.
Martīnus
In quā domō habitat?
Nicolāus
In quādam conductīciā.
Martīnus
Ehō, nūllamne habet propriam domum?
Nicolāus
Habet quidem, sed eam locat quibusdam inquīlīnīs.
Martīnus
Locat igitur domum propriam, condūcit aliēnam?
Nicolāus
Scīlicet ut ex mē audīs.
Martīnus
Quantī locat?
Nicolāus
Duodēvīgintī aureīs ītālicīs.
Martīnus
Cūr illam nōn potius habitat?
Nicolāus
Quia sita nōn est in locō satis commodō, sīve, ut ita loquar, mercātōriō.
Martīnus
Sed illam aliēnam quantī condūcit?
Nicolāus
Longē plūris.
Martīnus
Quantī igitur?
Nicolāus
Quīnque et vīgintī.
Martīnus
Cāra est habitātiō.
Nicolāus
Cārissima: sed quid agās? Locī commoditās id facit.
Martīnus
Age, ut aliquandō tandem fīniāmus, dīc precor, scīsne ubi crās futūrus sīs?
Nicolāus
Domum revertar, ut inde in scholam mē cōnferam: sī quidem permīserit Dominus.
Martīnus
Cūr addis: sī Dominus permīserit?
Nicolāus
Quia nisi permissū Deī, nē domō quidem exīre possumus.
Martīnus
Istud audīvī saepe ex praeceptōre.
Nicolāus
Cūr ergō rogābās?
Martīnus
Quia numquam nimis dīcitur, quod bene dictum fuerit, praesertim ubi dē rēbus dīvīnīs agitur.
Nicolāus
Istud quoque ex praeceptōre didicimus.
Martīnus
Vērum: sed ūtile est tālia saepe repetere ad memoriam exercendam.
Nicolāus
Vidē, quō nōs sēnsim addūxerit tua prīma interrogātiō!
Martīnus
Tantum voluī paucīs verbīs tēcum iocārī.
Nicolāus
Age quoniam nunc satis animum exercuimus, nōn vīs etiam corpus exercēre valētūdinis causā?
Martīnus
Quidnī velim?
Nicolāus
Eāmus igitur lūsum pilā manuālī; eō lūsū sciō tē dēlectārī.
Martīnus
Dēlector sānē: sed nunc pilam nōn habeō.
Nicolāus
Ecce tibi: sequere mē.
Martīnus
Ego tē sequor libēns: tū mē bene dūcitō.

Ēlocūtiō