Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Trīcēsimum Prīmum
Euntēs in scholam latīnē loquuntur. Simile gaudet similī. Improbōrum mōrēs probīs odiōsī.
Persōnae:
Nicomāchus, Othomānnus.
Nicomāchus, Othomānnus.
Nicomāchus
Salvē Othomanne.
Othomānnus
Tū quoque salvus sīs, Nicomāche. Quota est hōra?
Nicomāchus
Mox audiēs sonum sēmihōrae post quīntam.
Othomānnus
Bene habet: mātūrē satis aderimus.
Nicomāchus
Gaudeō mē tibi occurrisse, ut euntēs latīnē tantisper colloquāmur.
Othomānnus
Ea sānē est ūtilis et iūcunda exercitātiō.
Nicomāchus
Quotiēs incidō in aliquem ex istīs dissolūtīs nebulōnibus, mallem raedārium offendisse. Nōn enim per eōs mihi licet aliquid in viā meditārī, adeō mihi sunt eōrum mōrēs odiōsī.
Othomānnus
Nihil mīrum; nam ferē sunt eiusmodī, ut neque loquī velint quidpiam bonī, neque audīre sustineant.
Nicomāchus
Quid cum illīs agās, quibus nihil est cūrae, nisi ut suās libīdinēs expleant?
Othomānnus
Nihil aliud crepant nisi suās cuppediās, et merās compōtātiōnēs in sēcrētīs caupōnulīs.
Nicomāchus
Etiam nōs irrīdent plēnīs buccīs, quod latīnē per vīcōs loquāmur. Illud vērō est omnium pessimum, quod nūsquam sē patiantur admonērī.
Othomānnus
Quia scīlicet, ut ait Prophēta, nōn est timor Deī ante oculōs eōrum.
Nicomāchus
Sī quid occēperis amīcē commonēre, statim audiēs. Tacē, cōntiōnātor, obtundis mē. Quod sī dīxeris, dēferam tē ad praeceptōrem, aut ad observātōrem: Oh, ego bene cūrō, inquiunt: tū nōn ausus fuerīs. Nam sī mē accūsārēs, nōn ferrēs impūnē.
Othomānnus
Immō vērō tē continuō verberābunt, sī locus erit sēmōtus ab arbitrīs.
Nicomāchus
Profectō, cum quīdam ēbrum mē nūper offendisset in quōdam recessū, impēgit mihi in utramque malam duōs ingentēs colaphōs: et aufūgit continuō.
Othomānnus
Quid tū, quaesō, intereā?
Nicomāchus
Quid istud quaeris? Tam illud subitum fuit, ut vix hominem aspicere potuerim.
Othomānnus
Sed quī tam citō et sēnsim ad scholam pervēnimus?
Nicomāchus
Sīc ferē cōnfābulantibus ūsū venīre solet.
Othomānnus
Age, ingrediāmur sine murmure et strepitū, nē discipulōs offendāmus.
Ēlocūtiō
- Salvēte, condiscipulī cārissimī.
- Salvīne sunt parentēs tuī?
- Quota hōra est? ... prīma, secunda etc.
- Adesse mātūrē.
- Gaudeō Iōannem mihi occurrere.
- Gaudeō tē salvum advēnisse.
- Vehementer gaudēmus, quod māter tua salva adhūc vēnerit.
- Crēdō praeceptōrem valdē gāvīsūrum fuisse, sī audīret nōs colloquentēs latīnē.
- Exercitātiō ūtilis et iūcunda.
- Incidere in aliquem.
- Cum domum mē conferrem, paene incidī in manūs hostium.
- Incidere in errōrem.
- In mentem hīc mihi incidit.
- Offendere aliquem.
- Offendere caput ad parietem.
- Asinus ad lapidem nōn bis offendit eundem.
- Meditārī aliquid.
- Nihil licēbat nōbīs in auditōriō meditārī ob īnferiōris ōrdinis discipulōs.
- Meditābor hoc in viā.
- Mōrēs praetōris vestrī mihi odiōsī sunt ... displicent mihi.
- Neque loquī vult quidpiam bonī, neque audīre sustinet.
- Sustinēre dolōrēs.
- Sustinēre aliquem auctōritāte suā.
- Haec rēs est ipsī cūrae.
- Nihil ipsī cūrae est, nisi ut edat et bibat.
- Sum illī vehementer cūrae, est dē mē valdē sollicitus.
- Studia nōn sunt ipsī cūrae, sed mihi maiōrī cūrae, quam tibi.
- Explēre libīdinēs ... explēre animum alicuius gaudiō.
- Explēre cupiditātēs multā operā et impēnsā.
- Explēre famem ... sitim ... summam.
- Nihil aliud crepant ardaliōnēs istī, nisi cuppediās, lūsūs, compōtātiōnēs in caupōnulīs sēcrētīs.
- Irrīdēre aliquem plēnīs buccīs.
- Loquiminī latīnē per vīcōs aut nōtābīminī ab observātōre.
- Condiscipulī nōn patiuntur sē admonērī.
- Timor Dominī initium sapientiae.
- Commonēre aliquem amīcē.
- Obtundere aliquem.
- Dēferre aliquem vel nōmen alicuius ad praeceptōrem ... custōdem.
- Nōn ferēs impūne ... verberāre aliquem.
- Locus sēmōtus ... ēligere arbitrōs.
- Impingere alicui colaphum in utramque malam ... impingere in lapidem.
- Sēnsim pervenīre in locum aliquem ... sīc ūsū venīre solet ... offendere discipulōs ... ingrediāminī sine murmure et strepitū scholam ... bīnī et bīnī ingrediuntur templum sine murmure.