Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Trīcēsimum Secundum

Rēs ad bonam scrīptūram necessāria. Probus puer bene merendī occāsiōnem nōn modo exspectat, sed etiam quaerit. Cāritās Chrīstiāna. Spīritus auctor eius. Exemplum dīligenter nōtandum.

Persōnae:
Ottō, Philippus.
Ottō
Seriōne scrībis, an tū ineptīs?
Philippus
Equidem scrībō seriō, cūr enim tempore abūtar? Tū vērō cūr istud rogās?
Ottō
Quia vīdī aliquandō cum bene scrīberēs.
Philippus
Scrībō interdum melius.
Ottō
Quī fit igitur, ut nunc tam scrībās male?
Philippus
Dēsunt mihi bene scrībendī adiumenta.
Ottō
Quae tandem?
Philippus
Bona charta, bonum ātrāmentum, bona penna. Nam haec mea charta, ut vidēs, miserē perfluit: ātrāmentum est aquōsum et subalbum, penna mollis et male parāta.
Ottō
Cūr ista omnia mātūrē nōn prōvīdistī?
Philippus
Pecūnia mihi deerat, et nunc etiam deest.
Ottō
Incidistī in illud vulgāre prōverbium: « Cui deest pecūnia, huic dēsunt omnia ».
Philippus
Sīc agitur mēcum.
Ottō
Sed quandō tē spērās acceptūrum?
Philippus
In mercātū proximō pater missūrus est, aut ipsemet ventūrus.
Ottō
Ego tē intereā iuvāre volō.
Philippus
Sī quidem id potes, māgnō beneficiō mē affēceris.
Ottō
Accipe hōs sex nummōs mūtuō ad chartam et cētera comparanda.
Philippus
Quam vērē dictum est illud: « amīcus certus in rē incertā cernitur! ». Sed quid tē impellit, ut mihi ultrō benignē faciās?
Ottō
Cāritās illa Deī, quae, ut Paulus ait, effūsa est in cordibus nostrīs.
Philippus
Mīra est vīs dīvīnī Spīritūs, quī eius auctor est cāritātis. Sed mihi interim cōgitandum, quōmodō tibi referam grātiam.
Ottō
Parva rēs est! omitte istam cōgitātiōnem, nē tē impediat, quō minus in utramvīs aurem dormiās: tantum redde mūtuum, cum tibi commodum fuerit.
Philippus
Reddam, ut spērō, propediem.
Ottō
Eāmus ad precātiōnem, nē nōtēmur.
Philippus
Adde ūnum, sī placet.
Ottō
Quid est?
Philippus
Nē hodiē incēnātī mittāmur cubitum.
Ottō
Ha, ha.

Ēlocūtiō