Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Trīcēsimum Tertium
Dē emptiōne scalpellī librāriī et eius explōrātiōne. Sōlus Deus bona docet.
Persōnae:
Philibertus, Quīntus.
Philibertus, Quīntus.
Philibertus
Unde redis tam anhēlus?
Quīntus
Ā forō.
Philibertus
Quid illinc affers?
Quīntus
Scalpellum.
Philibertus
Quantī ēmistī?
Quīntus
Duōbus nummīs.
Philibertus
Estne bonum?
Quīntus
Est ē Germāniā; ut dīxit mercātor: vidē nōtam.
Philibertus
Ego minimē nōvī: sed tū nōn satis prūdenter facis, quī fīdās cuilibet mercātōrī.
Quīntus
Quid facerem?
Philibertus
Dēbuistī aliquem perītum adhibēre, quī tibi optimum dēligeret.
Quīntus
Hīc errāvī, fateor: sed hoc mē cōnsōlātur, quod mercātor habētur vir bonus et religiōsus.
Philibertus
Quasi nūllī sint fallācēs eiusmodī.
Quīntus
Putō esse plūrimōs. Sed haec omittāmus, quīn potius experiāmur ipsum scalpellum.
Philibertus
Experientia docēbit nōs.
Quīntus
Accipe et tentā, obsecro. Nōn enim tentāvī nisi levissimē idque inter emendum.
Philibertus
Quis tē docuit tam prūdenter ēligere?
Quīntus
Rogās? Nōn meministī praeceptōrem nōbīs dīcere tam saepe, « Deum esse sōlum, quī bona doceat? ».
Philibertus
Profectō hīc optimē tē docuit.
Quīntus
Agō illī ex animō grātiās: et precor, ut mē semper doceat parēre suae voluntātī.
Philibertus
Ego quoque īdem precor, nec sōlum nōbīs, sed etiam piīs omnibus.
Quīntus
Facis ut pium decet scholasticum. Sed estne tempus, ut cōnferāmus nōs in auditōrium?
Philibertus
Sīc est, sūme librōs et eāmus ūnā.
Ēlocūtiō
- Redit anhēlus ... trīstis ... hilāris.
- Quid affers novī ex forō?
- Quantī ēmistī, mercātus es, scalpellum? Duōbus, tribus nummīs.
- Nōn emerim vitiōsā nuce.
- Estne bonum scalpellum? Sūme exemplum.
- Ex nōtā vidēs cultrum hunc esse ē Germāniā.
- Fīdere alicuī.
- Fīde, sed cui, vidē.
- Fateor mē errāsse, nōn adhibendō prōxenētam perītum, quī dēligeret mihi optimum.
- Hoc mē cōnsōlātur, eā cōnsōlātiōne sustent or, quod advocātus meus hāctenus habitus est vir bonus.
- Cōnsōlor mē bonā cōnscientiā.
- Cōnsōlārī, sōlārī aliquem, levāre alicuī dolōrem, minuere maerōrem, praebēre vel dare alicuī sōlācium, cōnsōlātiōnem adhibēre, sustentāre aliquem cōnsōlātiōne.
- Experīrī scalpellum, cultrum.
- Experientia docēbit.
- Experientiā ēdoctī sumus.
- Experīrī, perīclitārī, facere perīculum, tentāre.
- Quī scīs ergō istud, nisi perīculum fēceris i.e. rē ipsā expertus sīs?
- Experīrī cum perīculō.
- Expertus haec dīcō.
- Experiar et tentābō omnia.
- Tentāvī hunc gladium levissimē, idque inter emendum.
- Ēligere aliquid ... ēligere ex multīs, dē multīs, ā multīs.
- Ēligere aliquem (in) prīncipem.
- Ēlēctissimī virī cīvitātis.
- Deus sōlus est, quī bona docet.
- Agere grātiās ex animō.
- Docēre aliquem aliquid.
- Parēre alicuī ... obtemperāre, oboedīre, mōrem gerere, obsequī alicuī.
- Precārī aliquid ab aliquō.
- Precārī mala alicuī ... bene alicuī.
- Decet pium puerum religiōsē ōrāre, studēre dīligenter.
- Cōnferre sē in locum aliquem ... in scholam, in templum, in forum.
- Tempus est, ut cōnferāmus nōs in auditōrium.
- Eāmus ūnā.