Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Trīcēsimum Quārtum

Cōnsilī mūtātiō propter spem lucrī. Cōnsilium bonum etiam inimīcīs dandum. Chrīstus magister optimus. Doctrīna Chrīstī studiōsē sequenda Spīritūs dīvīnī īnstīnctū.

Persōnae:
Quīntus, Robertus.
Quīntus
Ēmistine scalpellum, ut nūper voluistī?
Robertus
Nōn ēmī.
Quīntus
Quid obstitit? Dīxistī enim mihi emptūrum tē hodiē.
Robertus
Dīxeram quidem: sed mihi posteā in mentem vēnit praestāre, ut exspectārem mercātum proximē futūrum in hāc ipsā urbe.
Quīntus
Quid faciēs lucrī?
Robertus
Et minōris emam, et meliōris nōtae, nempe ex Germāniae officīnīs ...
Quīntus
Quis tibi istud cōnsilium dedit?
Robertus
Geōrgius noster.
Quīntus
Bene fēcit: Dēbēmus enim amīcīs bonum cōnsilium semper dare.
Robertus
Tantumne igitur amīcīs?
Quīntus
Immō et inimīcīs, fateor: quia sīc iubet Chrīstus, praeceptor noster optimus.
Robertus
Utinam doctrīnam eius bene īnfīxam memoriae cōnservēmus, eamque perpetuō sequāmur!
Quīntus
Spīritus ille bonus cuius ūnīus īnstīnctū animī nostrī ad bene agendum accenduntur, sit nōbīscum.
Robertus
Bene precāris.

Ēlocūtiō