Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum Prīmum

Vehementer dolet Bernardus sē ā suōrum studiōrum sociō Christophorō dēserī, adeō ut nē amīcīs quidem et salūtāribus admonitiōnibus lēniātur dolor. Locōrum intervallum nōn semper dīrimit amīcitiās.

Persōnae:
Bernardus, Christophorus.
Bernardus
Ergone abīs in patriam?
Christophorus
Cogor, abīre, nempe arcessītus ā patre.
Bernardus
Numquamne es reversūrus?
Christophorus
Nōn spērō.
Bernardus
Quandō profectūrus es?
Christophorus
Crāstinō diē, ut opīnor.
Bernardus
Sīccine igitur mē relinquis?
Christophorus
Ita necesse est.
Bernardus
Ō mē miserum! Ubi et quandō amīcum tālem reperiam? Tālem studiōrum meōrum socium?
Christophorus
Nē doleās; estō animō bonō: meliōrem dabit tibi Deus.
Bernardus
Ille quidem potest, sciō: at ego vix spērāre possum.
Christophorus
Nōlī, obsecro, tē afflīgere tantopere. Nec enim hāc sēparātiōne corporum interitūra est amīcitia nostra: quīn potius accrēscet magis, et absentēs corpore praesentēs animīs erimus. Quid epistulae, quās ultrō citrōque dabimus, quantam vim spērās habitūrās esse? Quid quod mūtuō illō dēsīderiō amor ipse noster fiet iūcundior?
Bernardus
Vērīsimilia sunt, quae dīcis, omnia: sed interim nōn lēnitur dolor meus.
Christophorus
Ah! reprime lacrimās.
Bernardus
Nōn queō prae dolōre.
Christophorus
Sīccine agis? An putās mē minōre dolōre tangī? Sed quid agis? Dīvīnae voluntātī parendum est. Nunc ipse tē collige, obsecro, ac potius ad hilariter cēnandum tē parā. Plūribus post cēnam colloquēmur.
Bernardus
Ō quam trīste dīvortium!

Ēlocūtiō