Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Vīcēsimum

Excūsātur cuiusdam in līgnīs struendīs occupātiō, quod ad scholam nōn veniat.

Persōnae:
Albertus, Bernardus.
Albertus
Cūr nōn vēnit Petrus in scholam?
Bernardus
Est occupātus.
Albertus
In quō negōtiō?
Bernardus
In līgnō struendō.
Albertus
Quī scīs?
Bernardus
Dictum est mihi.
Albertus
Ā quō?
Bernardus
Ā patre eius.
Albertus
Ubi eum vīdistī?
Bernardus
Fuit mihi obvius, cum venīrem.
Albertus
Vidē, nē mentiāris: nam ex illō quaeram, sī forte occurrat mihi per vīcōs.
Bernardus
Reperiēs sīc ut dīcō.

Ēlocūtiō