Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Ūndēvīcēsimum
Valeriānus arguit Augustīnum neglegentiae. Augustīnus fatētur culpam: prōmittit dīligentiam in posterum. Exemplum bonae indolis in iuvene.
Persōnae:
Valeriānus, Augustīnus.
Valeriānus, Augustīnus.
Valeriānus
Nihilne est quod reddāmus hodiē praeceptōrī?
Augustīnus
Nihil, nisi dē grammaticae rudīmentīs.
Valeriānus
Quidnam?
Augustīnus
Īnspice librum tuum: inveniēs annotātiōnēs, quās praeceptor nōbīs praescrīpsit.
Valeriānus
Quandō istud fuit?
Augustīnus
Diē Veneris hōrā quārtā.
Valeriānus
At ego tunc nōn interfuī.
Augustīnus
Ergō plagās meruistī.
Valeriānus
Sīccine iūdicās, sēvēre iūdex? Occupātus eram domī: nec abiī iniussū praeceptōris.
Augustīnus
Estō: sed tamen dēbuistī postrīdiē quaerere, quid prīdiē āctum esset.
Valeriānus
Meam culpam cōnfiteor: sed cēde librum tuum, quaesō: ut videam, quid nōbīs reddendum sit.
Augustīnus
Accipe, et eādem operā sīgnātō, quae ā praeceptōre nōbīs praescrīpta sunt.
Valeriānus
Faciam dīligenter: neque posthāc, ut spērō, mē accūsābis neglegentiae.
Ēlocūtiō
- Reddere praelēctiōnem ... reddere lēctiōnem perperam.
- Reddere dē integrō lēctiōnem ... reddere dēnuō lēctiōnem.
- Reddere inter sē vicissim lēctiōnem, alterō recitante, alterō cōdicem īnspiciente.
- Convertere ē germānicō in latīnum.
- Īnspicere librum ... explicāre librum ... complicāre, claudere librum.
- Praescrībere alicuī aliquid īnflectendum.
- Praescrībere vel iniungere aliquid dīscendum.
- Praeceptor diē Veneris nihil praescrīpsit dīscendum.
- Merēre plagās.
- Male iūdicās.
- Occupātus fuī domī ... occupātus fuī domī multīs negōtiīs.
- Districtus, distentus, implicātus fuī domī multīs negōtiīs.
- Iniussū praeceptōris abīre ... Iussū meō factum est.
- Prīdiē cōgitā, nē quid agās hodiē, cuius tē paeniteat postrīdiē.
- Cōnfitērī culpam ... cōnfitērī Deō peccāta.
- Fateor mē peccāsse.
- Noxae remissiōnem petō ... dēlictī veniam petō.
- Cēdite librōs vestrōs.
- Quid nōbīs merīdiē reddendum?
- Sīgnāre librum.
- Accūsāre neglegentiae aliquem.