Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Duodētrīcēsimum
Dē carnis emptiōne. Dīvīnātiō ex coniectūrīs contrā vulgī opīniōnem dē fortūnā. Malī mōrēs tenācius retinentur. Linguae lāpsus ex imprūdentiā. Memoria exercenda. Docilēs proficiunt admonitī.
Persōnae:
Albertus, Thōmās.
Albertus, Thōmās.
Albertus
Unde redis?
Thōmās
Ē forō.
Albertus
Quid ēmistī?
Thōmās
Carnem.
Albertus
Quālem?
Thōmās
Vitulīnam.
Albertus
Ostende, quaesō, ferē nova rēs est hōc tempore.
Thōmās
Vidē.
Albertus
Bona vidētur mihi.
Thōmās
Nōn falleris, opīnor.
Albertus
Quot sunt lībrae?
Thōmās
Nōlunt lāniī appendere vitulīnam.
Albertus
Cūr nōn?
Thōmās
Propter novitātem.
Albertus
Vidē astūtiam: scīlicet quisque vēndit quam potest cārissimē.
Thōmās
Rem acū tetigistī.
Albertus
Quantum putās pendere?
Thōmās
Duās lībrās, et paulō amplius.
Albertus
Quantī ēmistī?
Thōmās
Age, dīvīnā.
Albertus
Nōn sum dīvīnus.
Thōmās
Atquī multī dīvīnant, quī tamen dīvīnī nōn sunt.
Albertus
Fierī potest, sed ex quibusdam coniectūrīs, aliōquī dīvīnātiō vetita est dīvīnīs litterīs.
Thōmās
Dīvīnā igitur ex coniectūrā.
Albertus
Ēmistī tōtum duōbus nummīs?
Thōmās
Paulō minōris.
Albertus
Quantī ergō?
Thōmās
Tentā iterum.
Albertus
Ūnō nummō.
Thōmās
Nōlō tē diūtius torquērī dē nihilō.
Albertus
Dīc igitur, sodēs.
Thōmās
Hōc tōtum cōnstitit mihi tribus dēnāriīs.
Albertus
Profectō fortūna tibi pulchra fuit.
Thōmās
Quam mihi narrās fortūnam?
Albertus
Hīc mōs est loquendī.
Thōmās
Mōs, ut dīcitur, tyrannus est pessimus. Atquī utinam bonōs mōrēs tam studiōsē colērēmus, quam obstinātē retinēmus malōs.
Albertus
Tunc melius sē habērent omnia.
Thōmās
Nōs igitur fortūnam istam ethīnīcīs et impiīs relinquāmus. Fortūna nihil est: sōlus est Deus, quī favet nōbīs, sōlus est adiūtor noster.
Albertus
Istud quidem certō sciō, fidēliter crēdō et vērē cōnfiteor: sed quid agās? saepe lābitur lingua, nihil malī cōgitante animō.
Thōmās
Oportēbat tē hōc meminisse, nē lingua praecurreret mentem.
Albertus
Istud quidem didicimus ē septem Sapientum dictīs: sed nōn semper occurrunt eiusmodī pulchrē dicta, licet ea mandāverimus memoriae.
Thōmās
Tantō igitur magis illa est exercenda, ut nōbīs, cum opus est, suppetat.
Albertus
Istō tuō admonitū discam esse aliās prūdentior.
Thōmās
Sed audiō sīgnum darī: dēsīnāmus.
Ēlocūtiō
- Appendere carnem.
- Carō pendit trēs lībrās.
- Pendere pecūniam, vectīgal, poenam, supplicium, māgnī.
- Dīvīnāre futūra ... aliquid.
- Fortūna tibi pulchra fuit ... fortūnātus fuistī, fortūna fāvit tibi.
- Mōs tyrannus est pessimus.
- Colere bonōs mōrēs studiōsē.
- Lāpsus sum linguā ... lingua praecurrit mentem.
- Hōc mihi nōn occurrit.
- Nōn suppetit cōnsilium ... nihil mihi suppetit; suppetit in tertiā persōnā idem quod adest, in promptū est, sufficit, satis est.