Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Ūndētrīcēsimum

Aliquot nōmina carnis generum. Reprehenditur quīdam imperitē locūtus. Vīvārium ferārum. Stips sēcrētō data.

Persōnae:
Stēphanus, Theobaldus.
Stēphanus
Nunc dēmum redis ā forō.
Theobaldus
Quid dēmum? tanta fuit ad lānienam turba, ut vix accēdere possem.
Stēphanus
Quās attulisti nōbīs carnēs in diem crāstīnum?
Theobaldus
Būbulam et vervēcīnam.
Stēphanus
Estne in forō carnium māgna cōpia?
Theobaldus
Tanta profectō, ut mīrer tam cārās esse.
Stēphanus
Nihil mīrum; ut multae sunt carnēs, ita multī, quī carnēs edunt cotīdiē.
Theobaldus
Sed quae potissimum vīdistī carnis genera?
Stēphanus
Vīdī būbulam, vitulīnam, vervēcīnam, suillam, haedīnam, agnīnam.
Theobaldus
Nihilne amplius?
Stēphanus
Quid velīs praetereā?
Theobaldus
Nihil igitur erat ferīnae?
Stēphanus
Nōn queō referre simul omnia: immō etiam ferīnam vīdī.
Theobaldus
Quālem?
Stēphanus
Cervīnam et aprugnam: ō quam pinguīs est aprugna!
Theobaldus
Ō quam ineptus es!
Stēphanus
Quid ita?
Theobaldus
Quia falleris in rērum nōminibus. Nam quod in sue domesticā dīcitur arvīna, id in sue ferā, id est aprō, callum vocātur, et est in eō genere dūrissimum.
Stēphanus
Istud quidem audīvisse nōn meminī.
Theobaldus
Nunc audīstī: mandā, sī vīs, memoriae.
Stēphanus
Tū vērō, doctor, unde istud didicistī?
Theobaldus
Domī nostrae ferīna carō rēs est frequentissima.
Stēphanus
Unde vōbīs tanta est cōpia?
Theobaldus
Pater habet rūrī ferārum multārum vīvārium, ex quō interdum solidī aprī in urbem afferuntur.
Stēphanus
Quāle est vīvārium istud?
Theobaldus
Locus est ferē quadrangulārī fōrmā amplissimus, mūrīs altissimīs saeptus undique, cōnsitus multīs et procērīs arboribus: inter quās sunt dūmēta māximē dēnsa.
Stēphanus
Quālēs sunt illīc arborēs? utrum urbānae an silvestrēs?
Theobaldus
Silvestrēs ferē omnēs: sed in hīs sunt potissimum quercūs et fāgī, quārum glande pāscuntur cervī, aprī, dammae.
Stēphanus
Ō quantās meritō grātiās Deō dēbētis, quī vōbīs largītus est tantam rērum omnium abundantiam!
Theobaldus
Nōn sumus immemorēs beneficiōrum eius. Pater enim plūrima bona in pauperēs ērogat: quod tamen tibi ūnī dictum esse velim.
Stēphanus
Cūr ita?
Theobaldus
Quia tālia nōn vult praedicārī.
Stēphanus
Tantō magis laudandus, quod Chrīstī praeceptum vērē sequitur, cuius verba apud Matthaeum scrīpta sunt: cum facis, inquit, eleēmosynam, et quae sequuntur.
Theobaldus
Quotō capite?
Stēphanus
Sextō, nisi mē fallit memoria.
Theobaldus
Sed haec hāctenus, satis enim sumus collocūtī, et iam ad disputandum convenītur.
Stēphanus
Eāmus igitur.
Theobaldus
Sequere mē: aut, sī māvīs, praecēde.
Stēphanus
Ego neutrum faciam, sed ūnā ībimus.

Ēlocūtiō