Latine Loquor - Liber Quīntus - Colloquium Vīcēsimum Septimum
Famulum erus, quid et quantī obsōnātus sit, interrogat, et aegrē fert eum cibōs, quibus dēlectārī solēbat, nōn ēmisse. Exemplum prūdentiae in ēmendō.
Persōnae:
Rudolphus erus, Stēphanus famulus.
Rudolphus erus, Stēphanus famulus.
Rudolphus
Fuistine hodiē in forō?
Stēphanus
Fuī.
Rudolphus
Quandō?
Stēphanus
Post perācta sacra.
Rudolphus
Quid ēmistī nōbīs?
Stēphanus
Nihil ferē.
Rudolphus
Quid autem?
Stēphanus
Būtyrum.
Rudolphus
Quantī?
Stēphanus
Dēnāriō.
Rudolphus
Tantillum.
Stēphanus
Nōn ausus sum amplius emere.
Rudolphus
Quid timuistī?
Stēphanus
Nē bonum nōn esset.
Rudolphus
Satis prūdenter factum.
Stēphanus
Cūr hōc dīcis?
Rudolphus
Quia mālim tē esse hāc in rē timidiōrem, quam audāciōrem. Sed quid ēmistī praetereā?
Stēphanus
Nihil.
Rudolphus
Vah! Ehō nihilne?
Stēphanus
Nihil prōrsus.
Rudolphus
Quam parcē nōbīs obsōnātus es?
Stēphanus
Quid aliud emere possem?
Rudolphus
Quasi nesciās, quibus cibīs oblectārī soleam.
Stēphanus
Sciō tē amāre cāseum molliusculum et pira et aliōs frūctūs recentēs.
Rudolphus
Rēctē dīcis; cūr ergō nōn ēmistī?
Stēphanus
Cāseus ipse cārior erat prō nostrā pecūniōlā.
Rudolphus
Quid frūctūs?
Stēphanus
Aliī erant nōn satis mātūrī: dē aliīs ego dubitāvī, essentne bonī.
Rudolphus
Miser! nōn potuistī gustāre?
Stēphanus
Atquī istae mulierēs nihil gustārī permittunt, nisi tē emptūrum affirmēs.
Rudolphus
Nihil mīrum: multī enim gustārent animī tantum grātiā. Tū igitur estō aliās prūdentior.
Stēphanus
Quō modō?
Rudolphus
Sī vīderīs pulchrum aliquem frūctum, eme aliquantulum dēnāriō, ut faciās perīculum.
Stēphanus
Quid tum praetereā?
Rudolphus
Sī tibi sapuerit, tum emitō amplius: sīn minus, relinquitō, et aliō tē cōnfertō.
Stēphanus
Bona est ista cautiō.
Rudolphus
Meminerīs igitur, ut ipse posteā ūtāris.
Stēphanus
Ego, ut spērō, recordābor dīligenter. Num quid vīs praetereā?
Rudolphus
Ut cūrēs, quae tuī sunt officiī, deinde litterīs incumbās.
Ēlocūtiō
- Timeō, nē hōc būtyrum bonum nōn sit.
- Oblectāre aliquem aliquā rē.
- Dēlector cāseō.
- Cāseus cārior est prō meā pecūniā.
- Oblectāre sē cum aliquō ... oblectāre aliquem.
- Dubitō dē hīs frūctibus, sintne bonī.
- Dubitō an hī frūctūs bonī sint.
- Dubius alicuius reī ... dubitāre dē aliquā rē.
- Gustāre cibum ... gustāre aliquid prīmīs vel priōribus labrīs, idem quod attingere, dēlibāre, dēgustāre.
- Aliō mē cōnferam.
- Ea potissimum nōbīs cūranda, quae nostrī sunt officiī.