Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Quārtum Decimum

Hīc nihil invenit repetītor, quod notet.

Persōnae:
Repetītor, Discipulī.
Repetītor
Quid vōs hīc agitis, discipulī? mihi vidēminī garrīre et nūgās agere.
Quīdam discipulus: Longē falleris: nam repetimus ūnā.
Repetītor
Quae?
Discipulus
Verba anōmala, quae reddenda sunt hōrā tertiā.
Repetītor
Bene facitis.
Discipulus
Vīs audīre nostrum colloquium?
Repetītor
Immō pergite: māius opus moveō: volō tendere laqueōs pīcīs et grāculīs.
Discipulus
In āreā multōs ad sōlem inveniēs.
Repetītor
Rētibus est illīc praeda meīs parāta.

Ēlocūtiō