Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Quīntum Decimum

Discipulōs in ōtiō dēprehēnsōs nōn dēterret praefectus, sed eōs hūmāniter admonet. Exemplum praefectīs imitandum in causīs leviōribus, praesertim cum discipulī nōn sunt contumācēs.

Persōnae:
Praefectus, Discipulī garrientēs.
Praefectus
At at! ecce, nunc estis captī: nōn fatēminī?
Quīdam discipulus: Certē fatēmur ingenuē, sed nōn dīximus mala verba: quaesō tē, mī Nicolāe, nōlī notāre nōs.
Praefectus
Quid garriēbātis? audīvī nesciō quid, dē ientāculō.
Discipulus
Hōc est, loquēbāmur dē ientāculō mātūtīnō: quia famulus nōn dederat nōbīs in tempore.
Praefectus
Putō id fuisse: nec certē est valdē māgnum malum: nisi quod sunt ōtiōsa verba.
Discipulus
Sed latīnē loquēbāmur.
Praefectus
Audīvī, sed nōn erat fābulandī locus. Nam, ut scītis, hōc pūsillum temporis post merendam dēbet vōbīs esse valdē pretiōsum, cum sit dicātum studiō: scīlicet ut sē dīligenter quisque praeparet ad reddenda magistrīs ea, quae praescrīpsērunt: nōnne vērum dīcō?
Discipulus
Certē vērum dīcis: nōs dēbuissēmus legere simul quaedam dē Testāmentō, quae mox oportēbit nōs reddere: sed ignōsce, precor, suāvissimē Nicolāe, posthāc erimus prūdentiōrēs, et officium nostrum dīligenter faciēmus.
Praefectus
Sī sīc fēceritis, praeceptor vōs amābit tamquam cor suum. Nōnne vidētis, quemadmodum dīligat bonōs discipulōs et studiōsōs? nōn amat sōlum, sed etiam laudat et parvīs praemiīs afficit.
Discipulus
Ista scīmus, et cotīdiē experīmur.
Praefectus
Ergō mementōte: et prōmissa facite.
Discipulus
Tacēbis igitur hanc culpam?
Praefectus
Tacēbō. Sed eā lēge, ut caveātis recidere.
Discipulus
Cavēbimus, Chrīstō favente.

Ēlocūtiō