Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Sextum Decimum

Rēctor observātōrēs pūblicōs admonet dē ipsōrum officiō.

Persōnae:
Rēctor, Flōrentīnus famulus, Observātōrēs.
Rēctor
Heus, Flōrentīne.
Flōrentīnus
Hem, praestō sum, ere.
Rēctor
Arcesse mihi hūc quīnque pūblicōs observātōrēs, quōs hesternō diē in hunc mēnsem ēlēgī, nōstīn?
Flōrentīnus
Optimē: nam egomet aderam.
Rēctor
Sunt, opīnor, in suō quisque auditōriō: festīnā.
Flōrentīnus
Quam prīmum redībō.
Observātōrēs
Adsumus omnēs. Rēctor: quid tibi placet imperāre?
Rēctor
Satis est iubēre, nec enim sum imperātor, nec magistrātus. Ego vōs hūc arcessendōs iussī, ut vōs officiī vestrī commonefacerem: Vōs igitur attentīs auribus atque animīs audīte. Nōn ignōrātis, quantō cum timōre Dominī hesternō diē palam in conclāvī nostrō commūnī vōs ēlēgerim? Auspicātī sumus ā sacrīs precibus: secūta est admonitiō nostra atque exhortātiō ad omnem coetum scholāsticum dē timōre Dominī, dēque mōribus, quī decēant studiōsōs in scholā versantēs cotīdiē: deinde nōn sine optimōrum adulēscentium testimōniō, vōs ēlēgī quīnque, quōs ad hōc mūnus idōneōs exīstimāvī: postrēmō ventum est ad secundam, cum grātiārum āctiōne, precātiōnem. Nē igitur putāveritis lūdum fuisse aut iocum āctiōnem illam, in quā nōmen Dominī tam studiōsē fuerit invocātum. Ac licet apud imperītōs aut arrogantēs hōc mūnus et vīle et abiectum videātur, vōs tamen crēdite, cum honōrificum tum sācrum esse vestrum istud ministērium. Quod sī aliter exīstimābitis, fierī nōn potest, ut mūnere vestrō rēctē fungāminī. Itaque ego vōs hortor quantum possum, ut cum Deī timōre atque reverentiā dīligentiam praestētis in iīs omnibus, quae intellēxeritis ad officium vestrum pertinēre. Ā vōbīs igitur absit omnis favor, odium, grātia, studium vindicandī, et similia, quae trānsversōs reddunt hominēs, et sincerum corrumpunt iūdicium. Nē timuēritis imprōbōrum mīnās, quī pūsillī animī adulēscentēs ab officiō solent absterrēre. Quam enim habent in vōs potestātem? potius eum timēte, quī vester est Dominus, quī vītae ac necis potestātem habet. Illius, inquam, tantī prīncipis timor vōbīs ob oculōs semper obversētur. Incurrētis, sciō, in aliquot imprōbōrum ac dissolūtōrum odium: sed plūris sit vōbīs ūnius Patris vestrī caelestis amor et cāritās, quam omnēs omnium hominum inimīcitiās. Estōte semper memorēs verbī illius, quō Salvātor noster et Summus Praeceptor suōs discipulōs ad cōnstantiam hortābātur. Sī vōs, inquit, ōdit mundus, scītōte, quod mē ante ōdiō habuerit. Vōs igitur propter ipsum Chrīstum damnātīs omnēs floccī facite nebulōnum mīnās, offēnsiōnēs, inimīcitiās, dummodo glōriae Deī possītis īnservīre fidēliter. Haec sunt, dē quibus nunc prō temporis brevitāte vōs admonendōs esse exīstimāvī, praeter illa, quae vōs in auditōriō hesternō diē audīvistis.
Prīmus observātor: Maximās tibi grātiās agimus, praeceptor hūmānissimē, et Chrīstum precāmur, ut sua dōna tibi semper adaugeat. Ā tē vērō vehementer petimus, sī tibi molestum nōn est, perscrīptam dēs nōbīs hortātiōnem tuam: quō eam inter nōs quandoque relegentēs, memoriae tenācius īnfīgāmus.
Rēctor
Id ego faciam quam prīmum, quandōquidem rem sānē honestissimam postulātis.
Prīmus observātor: Optāmus etiam ā tē, sī placet, commentāriolum scrīptum habēre dē praecipuīs officiī nostrī capitibus, ut sīmus certiōrēs, quid potissimum sit nōbīs hāc in rē observandum.
Rēctor
In ipsō tempore dē hōc admonēs: et sīc ego iam prīdem in animō habēbam: sed mē cotīdiē aliud ex aliō impedīvit. Dabō igitur eiusmodī commentāriolum, quod vidēlicet contineat quidquid ad observātōrum pūblicōrum officia pertinet. Id autem dēscrībētis ex ipsō archetyōpō meō: quod ideō servāre volō, ut cēterīs quoque trādere possim futūrīs observātōribus. Nunc redīte in suum quisque auditōrium.
Observātōrēs
Rēctā īmus.

Ēlocūtiō