Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quadrāgēsimum Sextum
Charta mūtuō data repōscitur. Prūdentis est prius referre in cōdicem expēnsī, quam aliquid crēdere sīve dare mūtuō.
Persōnae:
Hermānnus, Iūlius.
Hermānnus, Iūlius.
Hermānnus
Meministīn' mē tibi nūper dedisse chartam mūtuō?
Iūlius
Quidnī meminerim? nōn adeō sum oblīviōsus.
Hermānnus
Quot erant schedae?
Iūlius
Quattuor.
Hermānnus
Cūr nōn reddidistī?
Iūlius
Exspectāvī, dum habērem cōdicem.
Hermānnus
Habuistīne tandem?
Iūlius
Tantum hodiē.
Hermānnus
Unde nactus es?
Iūlius
Petīvī ā praeceptōre.
Hermānnus
Ubi?
Iūlius
In bibliothēcā eius.
Hermānnus
Quid ille, deditne libenter?
Iūlius
Mīsit mē ad hypodidascalum, quī statim dedit cōdicem.
Hermānnus
Nōn ante in suum cōdicem rettulit?
Iūlius
Nihil dare solet, quīn prius īnscrībat.
Hermānnus
Audīvī ex patre id esse virī prūdentis.
Iūlius
Praesertim sī reddenda est ratiō.
Hermānnus
Sed quibus indiciīs dare tibi ausus est?
Iūlius
Ostendī illī aliquid manū meā scrīptum in libellō meō: sīc enim, ut scīs, facere solēmus.
Hermānnus
Reddēs ergō mihi mūtuum?
Iūlius
Post prandium statim, nē dubitāverīs.
Ēlocūtiō
- Reddere alicui mūtuum.
- Exspectā, dum redeat noverca.
- Unde nactus es tantam pecūniae summam?
- Socer mīsit generum ad hypodidascalum.
- Referre in cōdicem.
- Referre exercitia in librum exercitiōrum.
- Īnscrībere in librum et in librō.
- Est virī prūdentis.
- Ratiōnem reddere.
- Hōc mihi indiciō esse potest.
- Hinc colligere, cōnicere possum.
- Sunt certissima argūmenta et indicia tē hōc fēcisse.
- Reddere mūtuum.