Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Ūndēquīnquāgēsimum
Quaerit praeceptor dē famulī absentiā.
Persōnae:
Praeceptor, Vincentius.
Praeceptor, Vincentius.
Praeceptor
Ubi est Martīnus?
Vincentius
Iit ad forum.
Praeceptor
Quid eō?
Vincentius
Ēmptum, ut dīxit, cingulum.
Praeceptor
Iniussū meō nōn exīre dēbuit: sed hōc nihil ad tē. Quis dabit vōbīs merendam?
Vincentius
Dīxit sē hōrā secundā reversūrum, ut daret nōbīs.
Praeceptor
Quid sī fallat?
Vincentius
Id nōn est mōris eius.
Praeceptor
Nisi ad hōram affuerit, admonē uxōrem dē vestrā merendā, habet enim clāvem alteram cellae pēnāriae.
Ēlocūtiō
- Nōn dēbuistī exīre iniussū meō.
- Hōc nihil ad tē.
- Quid istud ad tē attinet?
- Dīxit sē reversūrum hōrā secundā.
- Nōn est mōris eius.
- Adesse ad hōram.
- Admonēre aliquem dē rē aliquā.
- Admonēre aliquem alicuius reī.
- Ad aurem admonērī ab amīcīs.