Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Duodēquīnquāgēsimum

Arguitur, quī exiit iniussū praeceptōris: sed veniam exōrat.

Persōnae:
Praeceptor, Terentius.
Praeceptor
Dēmīror, unde nunc veniās?
Terentius
Domō redeō, praeceptor.
Praeceptor
Cūr ierās domum?
Terentius
Petītum merendam.
Praeceptor
Quam ob rem nōn attulīstī?
Terentius
Māter erat occupāta.
Praeceptor
Quid tum? Dēbuistī exīre iniussū meō?
Terentius
Nōn dēbuī, fateor.
Praeceptor
Quid igitur meruistī?
Terentius
Plagās accipere: sed ignōsce mihi, quaesō, praeceptor.
Praeceptor
Cūr nōn petīvistī exeundī potestātem?
Terentius
Quia nōn audēbam tē interpellāre.
Praeceptor
Quid agēbam?
Terentius
Tenēbās libellum quendam, et legēbās aliquid.
Praeceptor
Fierī potuit, sed vōs tamen saepe mē interpellātis ob rem leviōrem. Nunc igitur parā tē ad vapulandum.
Terentius
Parce mihi, obsecro, praeceptor.
Praeceptor
Sine, ut prius cōgitem aliquantisper. Age, parcō: tum quia ingenuē cōnfitēris, tum quod satis studiōsus mihi vidēris.
Terentius
Grātiās agō māximās, praeceptor hūmānissimē.

Ēlocūtiō