Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Duodēquadrāgēsimum

Petrus dē variīs negōtiīs obeundīs veniam petit.

Persōnae:
Petrus, Praeceptor.
Petrus
Praeceptor, licetne mihi exīre?
Praeceptor
Quō tibi eundum est?
Petrus
Ad tōnsōrem.
Praeceptor
Nōn est tibi aliud negōtium?
Petrus
Ā tōnsōre volō īre emptum ligulās, illinc mē ad sūtōrem cōnferre.
Praeceptor
Cūr ad sūtōrem?
Petrus
Ut ūnī ex calceīs meīs annectat corrigiam.
Praeceptor
Ista omnia quandō cōnficiēs?
Petrus
Intrā hōrae spatium, ut spērō.
Praeceptor
Erunt multī fortasse quī in tōnstrīnā exspectant.
Petrus
Fierī potest: sed, sī vīderō diūtius mihi morandum illīc esse, exspectābō in diem Sāturnī.
Praeceptor
Estne alius, quī prōdīre velit?
Petrus
Pontānus ait sē velle calamum emere.
Praeceptor
Scīsne illī opus esse?
Petrus
Sciō.
Praeceptor
Īte igitur ūnā: cūrāte dīligenter suum uterque negōtium, nec sītis cessātōrēs.
Petrus
Deō iuvante, cavēbimus.

Ēlocūtiō