Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Trīcēsimum Septimum
Paulus ad vestificem ītūrus et eādem operā ad chirurgum.
Persōnae:
Paulus, Praeceptor.
Paulus, Praeceptor.
Paulus
Licetne prōdīre, praeceptor?
Praeceptor
Quō?
Paulus
Prīmum ad sartōrem, deinde ad chirurgum.
Praeceptor
Cūr ad vestificem?
Paulus
Ut cūrem tibiālia reficienda.
Praeceptor
Suntne lacerāta?
Paulus
Adeō lacerāta, ut vix induere possim.
Praeceptor
Cūr ad chirurgum?
Paulus
Ut illī ostendam ulcus, quod mihi hīs diēbus subortum est in femore.
Praeceptor
Dētege, ut videam.
Paulus
Vidē, quandō ita placet.
Praeceptor
Est forunculus.
Paulus
Ita cōniciēbam.
Praeceptor
Cum aperuerīs chirurgō, rogā illum, ut emplastrum ulcerī aptum adhibeat.
Paulus
Faciam, quod suādēs.
Praeceptor
Sed numquis est, quī tēcum prōdīre velit?
Paulus
Immō Ioannēs Flāviānus.
Praeceptor
Quod habet negōtium?
Paulus
Tōnsōrem vult adīre.
Praeceptor
Īte igitur ūnā, et redīte similiter.
Paulus
Quid vīs praetereā?
Praeceptor
Ut mātūrētis reditum, nē merendā vestrā multemini.
Ēlocūtiō
- Cūrāre tibiālia reficienda.
- Femorālia mea adeō lacerāta sunt, ut vix induere possim.
- Ulcus subortum est mihi hīs diēbus in femore.
- Cōniciō esse forunculum.
- Aperīre alicui aliquid ... animum suum alicui ... caput alicui.
- Emplastrum ulcerī aptum adhibēre.
- Mātūrāre reditum.
- Multārī rē aliquā.
- Multāre morte aliquem ... multam petere.