Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Trīcēsimum Sextum

Ītūrus ad vestificem.

Persōnae:
Orestēs, Praeceptor.
Orestēs
Praeceptor, licetne prōdīre?
Praeceptor
Quō prōdīre cupis?
Orestēs
Ad vestificem.
Praeceptor
Quid eō?
Orestēs
Petītum femorālia.
Praeceptor
Iamne facta sunt?
Orestēs
Sunt, opīnor.
Praeceptor
Rēctē, opīnor, dīcis: quia rēs incerta est.
Orestēs
Atquī prōmīserat mihi in hunc diem.
Praeceptor
Quid sī fallat?
Orestēs
Nihil minūtī erit.
Praeceptor
Nunc quoque vērē locūtus es: nam rārō ad prōmissum tempus fidem praestant artificēs.
Orestēs
Vīsō tamen, praeceptor, sī mihi permittis.
Praeceptor
Nihil impediō.
Orestēs
Quid vīs, praeceptor?
Praeceptor
Immō, ut properēs, nē dēsīs praelēctiōnī.
Orestēs
Bene monēs: abeō.

Ēlocūtiō