Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Ūndēquadrāgēsimum

Dē suburbānā deambulātiōne. Geōrgius et Adolphus discipulī veniam impetrant eundī ambulātum, ut cēterīs lūdentibus, līberius iūcundiusque colloquantur. Deī laudandī argūmentum cultōribus eius numquam deest.

Persōnae:
Geōrgius, Adolphus, Praeceptor.
Geōrgius
Praeceptor, licetne pauca?
Praeceptor
Loquere.
Adolphus
Nōs duo prōposuimus, sī tibi ita vidērētur, īre, dum cēterī lūdunt, forās ambulātum.
Praeceptor
Quō vultis exīre?
Geōrgius
In proxima suburbāna.
Praeceptor
Quid autem agētis ambulantēs?
Adolphus
Tractābimus colloquium aliquod.
Praeceptor
Sed dē bonīs et honestīs rēbus.
Geōrgius
Haec temporis serēnitās et tam pulchra terrae faciēs praebēbunt nōbīs honestum aliquod argūmentum.
Praeceptor
Numquam deest Deī laudandī māteria, sed vērīs eius cultōribus.
Adolphus
Numquam profectō: sed ut ad prōpositum revertāmur, permittisne nōbīs, praeceptor, extrā urbem prōdīre?
Praeceptor
Nisi mihi perspecta esset vestra perpetua fidēlitās et vērus amor litterārum, numquam permitterem: praesertim, cum prāvī adulēscentēs mē saepe in hōc genere fefellērint. Vōs igitur prōdīte: deinde mātūrē ad cēnam revertīminī.

Ēlocūtiō