Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Prīmum
Praeceptum dē parentum oboedientiā refertur ad omnēs, quī nōbīs praesunt. Contentiōnēs vītandae.
Persōnae:
Albertus, Aegidius.
Albertus, Aegidius.
Albertus
Nescīs nōs vetitōs esse submissē loquī inter nōs?
Aegidius
Quidnī sciam, cum praeceptor tam saepe nōbīs inculcet eius reī causās?
Albertus
Cūr igitur modo fēcistī contrā?
Aegidius
Quia Robertus ita mē coeperat alloquī.
Albertus
Quid tum? dēbuistī eum admonēre, nōn imitārī.
Aegidius
Dēbuī, sed tunc mihi nōn vēnit in mentem.
Albertus
Sed interim nōtandus es.
Aegidius
Minimē vērō: nisi vīs esse ipsō praeceptōre sevērior.
Albertus
Dīc mihi causam.
Aegidius
Quia praeceptor vetat quempiam nōtārī, quī sponte dēlictum agnōverit: modo nē tāle sit factum, quod verbō Deī interdictum sit.
Albertus
Nōnne ā Deō praeceptum est, ut parentibus oboediāmus?
Aegidius
Illud est quīntum decalogī praeceptum.
Albertus
Atquī, ut legimus in librō catēchēseōs, praeceptum illud patet lātius. Nam parentum nōmine praeceptōrēs complectitur et magistrātūs, et dēnique omnēs, quibus Deus ipse nōs subiēcit.
Aegidius
Nōn equidem negō, vēra esse, quae dīcis: sed malō praeceptōrem cōnsulere, quam tēcum disputāre: alioquī in maius malum mē indūcerēs, quod est contentiōnis vitium, multō magis ā praeceptōre vetitum.
Albertus
Aequum dīcis, meminerīs igitur praeceptōrem admonēre, cum ratiōnēs ā nōbīs exigit.
Aegidius
Nē putāverīs mē oblītūrum: praesertim cum mea rēs agātur.
Ēlocūtiō
- Vetitum est quemquam loquī.
- Praeceptor vetuit prīmum nōtārī.
- Pater vetuit fīlium exīre domō.
- Rīdendō dīcere vērum, quid vetat? Vetuit ante brūmam aliquid novī negōtiī incipī.
- Loquī submissē.
- Frāter tuus semper facit contrā ... semper est contrārius; nītitur in vetitum.
- Coepit mē caupō alloquī.
- Admonēre aliquem.
- Admonēre aliquem alicuius reī; dē aliquā rē.
- Imitārī aliquem ... chīrographum alicuius ... sermōnēs hominis.
- Haec rēs mihi nōn vēnit in mentem.
- Hī garrientēs extemplō nōtandī sunt.
- Observātor praeceptōre ipsō sevērior est.
- Dīc mihi causam absentiae tuae.
- Agnōscere sponte dēlictum.
- Hōc verbō Deī interdictum, vetitum est.
- Ā Deō praeceptum est, ut oboediāmus parentibus.
- Oboedīre, mōrem gerere alicui.
- Illud est quīntum, sextum decalogī praeceptum.
- Praeceptum quīntum nōmine caedis etiam complectitur īram et invidiam.
- Deus subiēcit nōs magistrātuī.
- Cōnsulere praeceptōrem.
- Cōnsulere alicui.
- Indūcere in malum ... in tentātiōnem.
- Vitium contentiōnibus vetitum esse omnibus liquet.
- Meminerīs admonēre praeceptōrem.
- Exigere ratiōnem ... pēnsiōnem ... poenam ab aliquō.
- Exāctae aetātis vir ... exāctō mēnse.
- Rēs mea agitur.
- Tunc tua rēs agitur, pariēs cum proximus ārdet.