Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Sextum
Īdem est argūmentum ac superius: Praetereā, quī errat, corrigitur ab alterō et admonētur. Laudātur memoria, et dīvīnum esse dōnum agnōscitur.
Persōnae:
Marcus, Nicolāus.
Marcus, Nicolāus.
Marcus
Tenēsne memoriā praelēctiōnem?
Nicolāus
Propemodum.
Marcus
Vīsne repetāmus ūnā?
Nicolāus
Maximē velim.
Marcus
Incipe igitur.
Nicolāus
Faciam libenter: sed tū attentē audī, ut mē corrigās, sī quid errāverō.
Marcus
Agedum.
Nicolāus
Prōfer exemplum.
Marcus
Iam errāstī, incipiendum fuit ab hesternā praelēctiōne.
Nicolāus
Bene admonēs; nunc incipiam. Īrātus dē rē incertā nōlī contendere. Impedit īra.
Marcus
Peccās accentū: iterā.
Nicolāus
Impedit īra animum.
Marcus
Distingue post animum.
Nicolāus
Impedit īra animum: nē possit vērum cernere. Affer exemplum prōpere, cum rēs dēsīderat ipsa. Dandum etenim.
Marcus
Iterum peccās accentū: repete.
Nicolāus
Dandum etenim est aliquid, cum tempus postulat aut rēs.
Marcus
Vidēsne tē errāvisse quater?
Nicolāus
Videō.
Marcus
Et observāstī locōs?
Nicolāus
Observāvī.
Marcus
Sīc tibi facilius cavēbis.
Nicolāus
Mē miserum! putābam mē rēctē tenēre.
Marcus
Sīc mihi quoque solet accidere, quotiēs memoria nōn est bene cōnfirmāta.
Nicolāus
Fēlīx, quī memoriam bonam habet.
Marcus
Māgnum Deī beneficium. Sed tempus abiit: audī nunc mē.
Nicolāus
Audiō, prōnūntiā.
Marcus
Īrātus dē rē incertā contendere nōlī.
Nicolāus
Hem, praeceptor adest: tace, ut eum salūtēmus.
Ēlocūtiō
- Tenēre praelēctiōnem memoriā.
- Corrigere aliquem ... alicui aliquid.
- Incipere ab aliquā rē.
- Contendere dē rē aliquā ... contendere dē librō ... dē chartā contendere.
- Impedīre aliquem ... peccāre accentū.
- Errāre bis, ter, quater ...
- Cavēre sibi ab aliquō.
- Putābam mē tenēre.
- Sīc mihi quoque solet accidere.
- Habēre bonam memoriam ... māgnum Deī beneficium.
- Tempus abiit ... tempus praeteriit.
- Salūtāre aliquem ... salūtāre praeceptōrem venientem.