Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Septimum

Ottō et Paulus certant, uter melius prōnūntiet aliquid eōrum, quae in scholā ēdidicerint. Praetōrius iūdex. Exemplum honestī studiōrum certāminis.

Persōnae:
Ottō, Paulus, Praetōrius.
Ottō
Optātus mihi adēs, Paule, quaerēbam, quī mēcum certāre vellet: sed omnēs ad lūsūs certāmen currunt: tū vērō quid ais?
Paulus
Quid ego mālim, quam tēcum dē nostrīs studiīs tranquillē contendere?
Ottō
Sed quod petis certandī argūmentum? An dē repetendīs Cicerōnis epistulīs?
Paulus
Mālō dē Catōne.
Ottō
Cūr?
Paulus
Quia restant mihi dīscendae aliquot praelēctiōnēs dē Cicerōne. Scīs enim mē aegrōtāsse duās ferē hebdomadās?
Ottō
Meminī. Vīs igitur dīcāmus secundum librum mōrālium distichōrum?
Paulus
Est longus nimis in hanc hōram.
Ottō
Quid ita?
Paulus
Quia nōbīs aliquamdiū lūdendum est, ut corpus exerceāmus ad valētūdinem cōnservandam.
Ottō
Dīcāmus ergō librum tertium, quī est brevissimus.
Paulus
Sed iūdicem volō.
Ottō
Praestō est Praetōrius, quī mē ob eam rem sequitur.
Paulus
Vīs igitur audīre nōs?
Praetōrius
Quid dictūrī estis?
Ottō
Tertium librum distichōrum mōrālium.
Praetōrius
Nōnne alternī dīcētis?
Paulus
Scīlicet suum uterque distichon.
Praetōrius
At, puerī, nē errētis, nōlō vōs audīre tamquam iūdex.
Ottō
Cūr nōn?
Praetōrius
Nē forte meā sententiā alteruter ex amīcīs offendātur.
Paulus
In quō igitur nōbīs eris adiūtor?
Praetōrius
Notābō in chartulā dīligenter utriusque lāpsūs: deinde referētis ad praeceptōrem.
Paulus
Quid tum fiet?
Praetōrius
Ille eī, cui vidēbitur, victōriam et praemium adiūdicābit.
Ottō
Eris igitur nōbīs tantum testis.
Praetōrius
Sīc intellegō.
Paulus
Optima sānē vidētur mihi ratiō.
Ottō
Mihi quoque valdē probātur.
Praetōrius
Sed ūnum restat.
Paulus
Quid est?
Praetōrius
Vultisne praeter lāpsūs manifestōs, haesitātiōnēs etiam notārī?
Paulus
Sīc volunt praeceptōris lēgēs super hāc rē.
Praetōrius
Date mihi librum in manum, quō certius observāre possim.
Ottō
Tene meum.
Paulus
Incipamne?
Ottō
Aequum est: quia tū ā mē prōvocātus es.
Paulus
Audī, quaesō. Praetōrī, sed dīligenter.
Praetōrius
Tū vērō cave dīcās neglegenter.

Ēlocūtiō