Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Duodēvīcēsimum
Duo puerī dīligenter repetunt, quae sunt in auditōriō reditūrī. Exemplum dīligentiae in puerīs, prō captū aetātulae. Utinam aetāte et doctrīnā prōvectī hoc imītārentur exemplum.
Persōnae:
Crispus, Dēsidērius.
Crispus, Dēsidērius.
Crispus
Repetāmus nōmina cotīdiāna, ut certius reddāmus ea praeceptōrī.
Dēsidērius
Bene monēs, praeītō mihi hesterna.
Crispus
Dīc latīnē, ein Auge.
Dēsidērius
Oculus.
Crispus
Das rechte Auge.
Dēsidērius
Oculus dexter.
Crispus
Das linke Auge.
Dēsidērius
Oculus sinister.
Crispus
Beide Augen.
Dēsidērius
Ambō oculī.
Crispus
Probē tenēs.
Dēsidērius
Nunc audī, an rēctē sōlus dīcam.
Crispus
Age, audiō.
Dēsidērius
Ein Auge.
Crispus
Dēbēs numerāre digitīs, ut docet praeceptor.
Dēsidērius
Quid prōdest istud?
Crispus
Ad memoriam iuvandam.
Dēsidērius
Quid hoc sibi vult?
Crispus
Nōn audīvistī totiēs?
Dēsidērius
Ego sum obliviōsus: quid agam?
Crispus
Estō dīligentior ad ea retinenda, quae percēperis.
Dēsidērius
Quod mē fīdēliter monēs, pergrātum facis.
Crispus
Age, ad rem redī.
Dēsidērius
Ein Auge, oculus. Das rechte Auge, oculus dexter. Das linke Auge, oculus sinister. Beide Augen, ambō oculī.
Crispus
Quam rēctē omnia dīxistī.
Dēsidērius
Repetāmus etiam hodierna.
Crispus
Placet. At tū vicissim praeītō mihi.
Dēsidērius
Eine Hand.
Crispus
manus.
Dēsidērius
Die rechte Hand.
Crispus
manus dextra.
Dēsidērius
Die linke Hand.
Crispus
manus sinistra.
Dēsidērius
Beide Hände.
Crispus
ambae manūs. Die rechte Hand, manus dextra. Die linke Hand, manus sinistra. Beide Hände, ambae manūs.
Dēsidērius
Ō utinam tam bene dīcerēmus cōram praeceptōre.
Crispus
Quid obstat?
Dēsidērius
Quia timēmus.
Crispus
Et tamen errāta nostra satis hūmāniter corrigit.
Dēsidērius
Nesciō, quid hoc sibi velit: ego semper sum timidus in prīncipiō.
Crispus
Istud est quodammodo nātūrāle omnibus, ut audīvimus ex praeceptōre.
Dēsidērius
Nunc repetendum esset latīnē et germānicē, sed praeceptōrem venientem videō.
Crispus
Ingrediāmur.
Ēlocūtiō
- Reddere praelēctiōnem praeceptōrī ... cōram praeceptōre.
- Praeīre alicui ... vel aliquem.
- Probē tenēre.
- Numerāre digitīs.
- Dīxitne sōlus? dīxit.
- Hoc mihi nōn prōdest.
- Iuvāre memoriam.
- Quid hoc sibi vult?
- Quidam iuvenēs admodum obliviōsī sunt.
- Retinenda sunt, quae discipulī percēpērunt.
- Pergrātum mihi facis, quod monēs mē.
- Redīre ad rem ... ad īnstitūtum.
- Corrigere alicuius errāta hūmāniter ... mōrēs corrigere.
- Nesciō, quid sibi velit iste concursus hominum.
- Tū nimis timidus es ... timidus lūcis ... timidus morī.
- Hoc vitium mihi nātūrāle est.
- Audīre aliquid ex aliquō ... ab aliquō.
- Ingredī conclāve ... mūsēum ... in mūsēum.
- Ēgreditur urbem.
- Videō praeceptōrem venientem.
- Videō praeceptōrem venīre.