Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Ūndecimum
Nōminum tertiae dēclīnātiōnis repetītiō. Tempore nōn est abūtendum. Praeceptor nōn est metuendus in rē bonā.
Persōnae:
Cornēlius, Daniēl, Diodōrus.
Cornēlius, Daniēl, Diodōrus.
Cornēlius
Quid agis, Daniēl? Īnstat praeceptōris adventus.
Daniēl
Scīlicet īnstat: nōndum est sēmihōra post secundam.
Cornēlius
Tamen nōn dēbēmus interim tempore sīc abūtī: repetāmus.
Daniēl
Nōn stābit per mē, ego enim sum parātus.
Cornēlius
Incipe igitur.
Diodōrus
Exspectāte parumper, quaesō: ego quoque sum vestrae decuriae.
Cornēlius
Mātūrā.
Daniēl
Dīcāmus suum quisque cāsum ōrdine, ut interdum nōs docet praeceptor.
Cornēlius
Satis est verbōrum: attendite.
Diodōrus
Quid aliud agimus?
Cornēlius
Tertiae dēclīnātiōnis nōmina hīs exemplīs latīnē in cāsūs dēclīnantur: pater, lūmen, rūpēs, messis, pars, sedīle, vectīgal, laquear.
Daniēl
Nōminātīvus: haec rūpēs.
Diodōrus
Gen. huius rūpis.
Cornēlius
Dat. huic rūpī.
Daniēl
Acc. hanc rūpem.
Diodōrus
Voc. ō rūpēs.
Cornēlius
Ablat. ab hāc rūpe.
Daniēl
Nom. plūr. hae rūpēs.
Diodōrus
Gen. hārum rūpum.
Cornēlius
Corrige errātum.
Daniēl
Gen. hārum rūpium.
Cornēlius
Dat. hīs rūpibus.
Daniēl
Acc. hās rūpēs.
Diodōrus
Voc. ō rūpēs.
Cornēlius
Ablat. ab hīs rūpibus.
Daniēl
Verte germānicē: rūpis g.f. eines Felsens.
Cornēlius
Pōne in ōrātiōne.
Daniēl
Nōn est in librō nostrō.
Cornēlius
Sed praeceptor docuit.
Daniēl
Alta rūpēs, ein hoher Fels.
Diodōrus
Nom. sing. haec messis.
Cornēlius
Gen. huius messis.
Daniēl
Dat. huic messī, etc, usque ad fīnem huius nōminis: deinde pergunt colloquī.
Diodōrus
Ambō errāstis.
Daniēl
Errāvī, fateor.
Diodōrus
Ego quoque: sed uter vincētur? Praeceptor iūdicābit.
Daniēl
Aequum dīcis.
Cornēlius
Vultisne dīcimus iterum ad memoriam cōnfirmandam?
Diodōrus
Quidnī?
Daniēl
Quid sī praeceptor interveniat?
Cornēlius
Quid tum? Laudābit nōs ōre plēnō.
Diodōrus
Sed mūtandus est ōrdō.
Cornēlius
Nōn est dubium. Incipe, Daniēl.
Daniēl
Tertiae dēclīnātiōnis nōmina etc.
Ēlocūtiō
- Quid agitis?
- Īnstat praeceptōris adventus.
- Diēs novissimus (extrēmus, ultimum iūdicium) īnstat.
- Sēmihōra post secundam, tertiam, quārtam.
- Abūtī tempore ... abūtī pennā.
- Nōn stābit per mē.
- Parātus sum ad reddendam praelēctiōnem.
- Ego sum ōrdinis vestrī quoque.
- Dīc ōrdine singula.
- Satis verbōrum ... satis pecūniae.
- Aliquid pecūniae.
- Sapientiae parum.
- Haec vōx nōn est in meō indice verbōrum.
- Ambō errāstis ... uterque errāvit.
- Errāvī, fateor.
- Victus es ā mē.
- Dīcere aequum.
- Cōnfirmāre memoriam.
- Pater intervēnit.
- Laudāre aliquem ōre plēnō.
- Mūtāre ōrdinem.
- Nōn est dubium, quīn sit ventūrus.