Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Decimum

Nōminum secundae dēclīnātiōnis repetītiō. Repetītiōnēs cōnfirmandae memoriae serviunt.

Persōnae:
Andriās, Bernārdus.
Andriās
Vīsne repetāmus ūnā?
Bernārdus
Quidnam?
Andriās
Id quod nōbīs praescrīptum est.
Bernārdus
Equidem volō, sed quō genere repetendī ūtēmur?
Andriās
Audiāmus nōs vicissim.
Bernārdus
Sīc praeceptor nōs monet saepe.
Andriās
Rēctē monet: sed male parēmus.
Bernārdus
Uter incipiet?
Andriās
Ego, sī tibi ita placet.
Bernārdus
Maximē placet: incipe igitur.
Andriās
Secundae dēclīnātiōnis nōmina hīs exemplīs latīnē dēclīnantur: Magister, puer, dominus, lānius, Antōnius, rēgnum.
Bernārdus
Quae sunt hodiē dēclīnanda?
Andriās
Hesternum nōmen quidem est lānius, hodiērnum vērō Antōnius.
Bernārdus
Cūr nōs id repetimus cotīdiē, quod prīdiē reddidimus?
Andriās
Quia sīc praeceptor iubet.
Bernārdus
Id satis sciō: sed cūr iubet?
Andriās
Ad cōnfirmandam memoriam.
Bernārdus
Age, dēclīnā nōmen lānius.
Andriās
Nom. hic lānius, Gen. huius lāniī, etc, ad fīnem usque.
Bernārdus
Dēclīnā nōmen Antōnius.
Andriās
hic Antōnius. Gen. huius Antōniī. Dat. huic Antōniō, etc. ad fīnem usque. Antōnius est nōmen virī.
Bernārdus
Cūr dīcis nōmen virī, tū nōndum es vir.
Andriās
Fateor, sed sunt aliī Antōniī, quī virī sunt.
Bernārdus
Utinam aliquandō vir ēvādās.
Andriās
Ēvādam Deō iuvante.
Bernārdus
Attende nunc, ut vicissim audiās mē.
Andriās
Istīc sum: dīc audācter.
Bernārdus
Secundae dēclīnātiōnis omnia.
Andriās
Dēsine, praeceptor adest.
Bernārdus
Audiō tussientem, dēsināmus: nē putet nōs garrīre.

Ēlocūtiō