Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Nōnum
Attingitur differentia inter hortum et hortōs. Rērum nōmina tenēre nōn satis est, nisi rēs ipsās cognōscāmus.
Persōnae:
Timotheus, Vincentius.
Timotheus, Vincentius.
Timotheus
Quae sunt arborēs in hortō vestrō?
Vincentius
Hortum habēmus suburbānum, in quō sunt olera, quibus vēscimur cotīdiē; praetereā sunt in fundō nostrō ūnō hortī, variīs arboribus cōnsitī.
Timotheus
In hortō quae sunt olera?
Vincentius
Dē hōc māter melius respondēbit. Nam illīc saepe versātur, aut serendī causā, aut sarriendī, aut aliquid colligendī.
Timotheus
Sed tamen dīc mihi aliquot olerum nōmina.
Vincentius
Parum prōderit nōmina tibi recēnsēre, nisi rēs ipsās vīderis; quīn eāmus in rem praesentem.
Timotheus
Potes īre, quandō libet?
Vincentius
Possum quidem, mātre permittente.
Timotheus
Fac, amābō, permittat, sed eā lēge, ut mē tibi comitem assūmās.
Vincentius
Id facillimē fiet: tantum hīc mē exspectā: mox redībō.
Timotheus
Quid, sī ea domī nōn est?
Vincentius
Tamen hūc tibi renūntiābō.
Timotheus
Bene vertat Deus.
Ēlocūtiō
- Multae arborēs sunt in hortō nostrō.
- Habēmus hortum suburbānum.
- Vēscī rē aliquā ... cāseō ... lacte.
- Nōn vēscor cāseō.
- Hortus noster variīs arboribus cōnsitus est.
- Respondēre dē rē aliquā.
- Respondēre ad aliquid.
- Respondēre alicui.
- Versārī in aliquō locō.
- Inter manūs versārī.
- In angustiīs versārī.
- Ante oculōs versārī.
- Māter mea est in hortō. Quid agit illīc? Serit, sarrit, colligit aliquid.
- Parum mihi hoc prōdest.
- Recēnsēre aliquid.
- Vīdī rem ipsam.
- Īre in rem praesentem.
- Mātre permittente ... mātre īnsciā ... praeceptōre īnsciō.
- Pastor mihi permīsit.
- Eā lēge permittō, ut.
- Assūmere sibi aliquem comitem.
- Exspectāre aliquem ... exspectā mē.
- Mox redībō.
- Māter nōn est domī.
- Renūntiāre alicui aliquid ... Renūntiāre hospitium alicui.
- Deus bene vertat.